PL 73, col. 615

Vita S. Eugeniae (Auctor incertus), J. P. Migne

me faceret per misericordiam suam, cui
credo usque in finem me jugiter permansuram.
CAP. XVI.--Agnoscentes itaque pater filiam, et
sororem fratres, servi dominam, currunt statim ad
eam; et effundentes lacrymas in conspectu populi,
amplexibus ejus incumbunt. Nuntiatur factum Claudiae
matri, et statim cursu concito ad spectaculum
venit. Deferuntur vestimenta auro texta, et licet invita,
induitur, atque in excelso tribunali posita, in
sublime attollitur, et ab omni populo clamatur: Unus
Christus, unus et verus Deus Christianorum. Sane
sacerdotes et episcopi, qui cum multo populo Christiano
ante amphitheatrum erant, et dum fuissent interfecti
hi qui accusabantur, ab eisdem sepelirentur,
ingrediuntur, Deo hymnum dicentes, atque omnes

una voce clamantes: Dextera Domini glorificata est
in virtute, dextera manus tua, Domine, confregit
inimicos. Tollitur ergo in triumpho Eugenia; et ne
tanto gaudio populi ejus defuisset probatio castitatis,
visus est ignis de coelo descendens, qui ita circumdedit
domum Melanthiae, ut nec vestigium alicujus
rei quae ad eam pertinebat remanserit. Eit gaudium
populi cum timore Dei; ecclesia quae jam, quasi viduata,
octavo anno clausa fuerat, reseratur. Revocatur
Christianorum populus, baptizatur praefectus in
fascibus constitutus, baptizantur filii ejus, baptizatur
mater ejus Claudia. Restituit privilegia Christianis,
et mittit relationem ad Severum imperatorem de
Christianis, et memorat satis reipublicae Christianos
prodesse, ideo debere eos absque persecutione aliqua

in urbibus habitare. Consentit relationibus imperator,
et fit tota Alexandrina civitas quasi una ecclesia.
Eratque omnibus civitatibus gaudium, et dignitas
Christiani nominis florescebat.
CAP. XVII.--Sed quia semper sanctitatem aemulatio
sequitur inimici, et contra bonitatem pugnat
mulitia: consilio diaboli aliqui ex honoratis Alexandriae,
cultores idolorum, accipientes 346 aegre quod
Christianis privilegia tribuisset, venientes ad regem,
dixerunt statum reipublicae conturbatum a Philippo,
qui cum nono anno in fascibus irreprehensibiliter
administraverit, nunc decimo anno perdidit omnia.
Denique deorum immortalium deseruit caeremonias,
et omnem civitatem ad culturam cujusdam

hominis quem Judaei occiderunt convertit. Non est
legibus vestris ulla reverentia. Passim quisque ut voluerit
templa reverenda ingreditur, non ut colendi
benevolentiam praetendat, et non ut deos esse quos
colimus credat; sed ut dicat infinitas blasphemias,
saxa aut metalla potius quam divini nominis signa.
Haec et similia multa dicta sunt Severo et Antonino
Augustis. Qui commoti, direxerunt ad eum hujuscemodi
decreta: « Divus parens noster, Commodus
quondam Augustus, non ut praefectum, sed ut
regem te Alexandriae ordinavit atque constituit,
ut dum in vita maneres, successorem nullum susciperes.
Unde his beneficiis ejus superaddere cupientes,
statuimus ut diis omnipotentibus solitam culturam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.