PL 73, col. 614

Vita S. Eugeniae (Auctor incertus), J. P. Migne

non in eam ipsam retorqueatis sententiam, et haec
fallax testis nihil patiatur mali, nunc probabimus
crimen quod nobis objicit, redundare in eam.
At ubi testatus est per principum salutem praefectus,
promittens ad omnia quae postulabat effectum,
dixit Eugenia: O Melanthia nigredinis nomen, et tenebrosa
Melanthia, applicari fecisti aculeos, suspendi
praecipis Christianos. Damna, percute, incende,
bene nos accipis; non tamen tales habet famulos
Christus, quales tu testaris. Tamen adduci praecipe
ancillam, quam testem nostri criminis esse dixisti, ut
ex ore ejus possit denudari mendacium. Cumque applicata
fuisset in conspectu judicis, coepit dicere:
Istum juvenem impudicissimum, frequenter quidem
circa viles personas detectum in adulteriis, ipsa impunitas

ad hoc eum perduxit, ut etiam dominae meae
circa primam horam diei cubiculum impudenter ingressus,
primo quidem sermone quasi pro salute ejus
veniret indicaret; secundo pro sua concupiscentia;
et tertio etiam ad violentiam, si cursim ego ingressa
familiam non vocassem, quae hodie hujus criminis
testis est. Tunc praefectus ex familia adesse jubet aliquos,
qui ita gestum esse suo testimonio confirmarent.
Cumque applicarentur singuli ita esse ut illa dixerat
testabantur. Tunc judex vehementer commotus, ait:
Quid ad haec, infauste, dicturus es, quem tot revincunt
testes, tantaque indicia manifestant?
CAP. XV.--Ad haec beata Eugenia ait: Tempus
loquendi est, quia tempus tacendi transiit [(Eccli. III)] .

Optaveram quidem crimen objectum in futuro judicio
denudari, et castitatem meam illi soli ostendere, cujus
amore servanda est. Tamen ne glorietur in servos
Christi fallax audacia, et paucis pandam verbis veri
tatem, non ad jactantiam humanae declamationis, sed
ad gloriam nominis Christi. Tanta enim est virtus
nominis ejus, ut etiam feminae in timore ejus positae
virilem obtineant dignitatem; et neque ei sexus diversitas
fide potest inveniri superior, cum beatus
Paulus apostolus, magister omnium Christianorum,
dicat quod apud Dominum non sit discretio masculi
et feminae, omnes enim in Christo unum sumus [(Galat. III)] .
Hujus ergo normam animo fervente suscepi,
et ex confidentia quam in Christo habui, nolui
esse femina, sed virginitatem immaculatam tota animi

intentione conservans, virum gessi constanter in
Christo. Non enim infrunitam honestatis simulationem
assumpsi, ut vir feminam simularem; sed femina
viriliter agendo, virum gessi, virginitatem quae
in Christo est fortiter amplectendo. Et haec dicens,
scidit a capite tunicam, qua erat induta, et apparuit
femina. Et statim ad praefectum ait: Tu mihi quidem
secundum carnem pater, Claudia mater est, et fratres
hi duo qui tecum sedent, Avitus et Sergius. Ego autem
Eugenia filia tua, quae pro amore Christi mundum
omnem cum deliciis suis respui tanquam stercus.
Ecce Protus et Hyacinthus eunuchi mei, cum quibus
scholam Christi ingressa sum: Christus autem tam
idoneus ibi exstitit, ut victricem libidinum omnis pollutionis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.