PL 74, col. 1084

Sacramenta Romanae ecclesiae (Gelasius I), J. P. Migne

Scrutinii diem, dilectissimi fratres, quo electi nostri
divinitus instruantur, imminere cognoscite. Ideoque
solicita devotione, succedente sequente illa feria,
circa horam diei sextam convenire dignemini. Ut
caeleste mysterium, quo diabolus cum sua pompa
destruetur, et janua regni caelestis aperitur, inculpabili,
Deo juvante, ministerio peragere valeamus.
Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum
Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia
saecula saeculorum. Amen.
Ut autem venerint ad ecclesiam, scribuntur nomina

infantum ab acolytho, et vocantur in ecclesia per nomina,
sicut scripti sunt. Et statuuntur masculi in dexteram
partem, foeminae in sinistram, et dat orationem
presbyter super eos.
XXX. ORAT. SUPER ELECTOS Ad catechumenum faciendum.
Omnipotens sempiterne Deus, Pater Domini nostri
Jesu Christi, respicere dignare super hos famulos
tuos, quos ad rudimenta fidei vocare dignatus es.
Omnem caecitatem cordis ab eis expelle; disrumpe
omnes laqueos Satanae, quibus fuerant conligati;
aperi eis, Domine, januam pietatis tuae; et signo
sapientiae tuae imbuti, omnium cupiditatum foetoribus
careant, et suavi odore praeceptorum tuorum

laeti tibi in ecclesia deserviant; et proficiant de die
in diem, ut idonei efficiantur accedere ad gratiam
baptismi tui, percepta medicina. Per Dominum
nostrum.
Preces nostras, quaesumus, Domine, clementer
exaudi, et hos electos tuos crucis Dominicae, cujus
impressione signamus, virtute custodi, ut magnitudinis
gloriae rudimenta servantes, per custodiam
mandatorum tuorum ad regenerationis pervenire
gloriam mereantur. Per.
Deus, qui humani generis ita es conditor, ut sis
etiam reformator, propitiare populis adoptivis, et
novo testamento sobolem novae prolis adscribe, ut
filii promissionis, quod non potuerunt adsequi per
naturam, gaudeant se recepisse per gratiam. Per

Dominum nostrum.
XXXI. BENEDICTIO SALIS dandi catechumen.
Exorcizo te, creatura salis, in nomine Dei Patris
omnipotentis, et in charitate Domini nostri Jesu

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.