PL 74, col. 1146

Sacramenta Romanae ecclesiae (Gelasius I), J. P. Migne

Sane ut etiam defensores ecclesiae, qui ex laicis fiunt,
supradicta observatione teneantur, si meruerint esse in
ordine clericatus.
Episcopus cum ordinatur, duo episcopi ponant et
teneant Evangeliorum Codicem super caput ejus; et uno
super eum fundente benedictionem, reliqui omnes episcopi
qui adsunt manibus suis caput ejus tangant.
Presbyter cum ordinatur, Episcopum eum benedicentem
etiam omnes Presbyteri qui praesentes sunt.
Diaconus cum ordinatur, solus Episcopus, qui eum
benedicit, manum super caput illius ponat: reliqui
vero Sacerdotes juxta manum Episcopi caput illius
ponant: quia non ad Sacerdotium, sed ad Ministerium
consecratur.
Subdiaconus cum ordinatur, quia manuum impositionem
non accipit, patenam de manu episcopi accipiat
vacuam et calicem vacuum; de manu vero archidiaconi
accipiat urceolum cum aqua, et aquimantile, ac
[F. cum] manutergio.
Acolythus cum ordinatur, ab episcopo quidem doceatur
qualiter se in officio suo agere debeat; sed ab
archidiacono accipiat ceroferarium cum cereo, ut sciat
se ad accendenda luminaria ecclesiae mancipari; accipiat
et urceolum vacuum ad suggerendum vinum in Eucharistia
corporis Christi.
Exorcista cum ordinatur, accipiat de manu episcopi
libellum in quo scripti sunt exorcismi, dicente sibi episcopo:
Accipe, et commenda, et habeto potestatem

imponendi manum super energumenum sive baptizatum,
sive catechumenum.
Lector cum ordinatur, faciat de illo verbum episcopus
ad plebem, indicans ejus fidem atque ingenium.
Post haec, spectante plebe, tradat ei Codicem de quo
lecturus est, dicens ad eum:
Accipe et esto verbi Dei relator, habiturus, si
fideliter et utiliter impleveris officium, partem cum
his qui verbum Dei ministraverunt.
Ostiarius cum ordinatur, postquam ab archidiacono
instructus fuerit qualiter in domo Dei debeat conversari; a suggestione archidiaconi tradat ei episcopus claves
ecclesiae de altari, dicens ei:
Sic age quasi redditurus Deo rationem pro his

rebus quaeque istis clavibus recluduntur.
Psalmista, id est cantor, potest absque scientia episcopi,
sola jussione presbyteri, officium suscipere cantandi,
dicente sibi presbytero:
Vide ut quod ore cantas, corde credas; et quod
corde credis, operibus probes.
Sanctimonialis virgo cum ad consecrationem sui
episcopi offertur, in talibus vestibus applicetur, qualibus
semper usura est professioni et sanctimoniae aptis.
XCVI. Item benedictiones super eos qui sacris ordinibus benedicendi sunt. PRAEFATIO OSTIARII.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.