PL 74, col. 143
Pratum spirituale (Joannes Moschus), J. P. Migne
Inimicum meum, et vis ut ingrediar? Et his dictis abscessit.
Evigilans autem ego affligi coepi, et cogitabam,
num aliquid in mente peccatum contra illam admisissem,
neque enim erat alius aliquis in cella mea,
nisi ego solus. Diutius igitur meipsum discutiens, nihil
inveni, quod in illam peccassem. Cum vero vidissem
me nimio moerore absorberi, surgens accepi
librum ut legerem, quo per hujusmodi lectionem
dolorem una cogitationesque repellerem. Librum autem
ipsum acceperam mutuo a beato Isychto presbytero
Jerosolymitanae Ecclesiae. Evolvensque librum
inveni duos impii Nestoris libros in fine voluminis
scriptos, moxque agnovi hunc esse sanctae Dominae
nostrae Dei genitricis semperque virginis Mariae inimicum.
Tunc surgens abii, librumque illi qui mihi eum
accommodaverat, reddidi, dicens illi: Accipe librum
tuum, frater, neque enim ex eo tantum utilitatis cepi,
quantum detrimenti. Cum vero ille detrimenti
ipsius causam sciscitaretur, omnem illi rei ordinem
retuli. Qui zelo Dei succensus protinus duos illos
Nestorii libros ex volumine praescidit, eosque igni
tradidit, dicens: Non manebit in cella mea Dominae
nostrae sanctae Dei genitricis semperque virginis
Mariae inimicus.
CAPUT XLVII. Miraculum sanctae Dei genitricis contra Gaianum mimum qui eam in theatro blasphemabat.
Heliopolis Phoenicis Libanensis civitas est. In hac
mimus quidam erat, Gaianus nomine, qui in theatro
sanctam Dei genitricem blasphemans, populo spectaculum
blasphemiae praebebat. Apparuit autem illi
sancta Dei genitrix, dicens: Quid tibi mali feci, quia
coram tanta multitudine mihi detrahis, et blasphemas
me? Ille vero surgens, non solum non se correxit, verum
etiam plus blasphemabat. Rursus ergo apparuit
illi sancta Dei genitrix, corripiens eum, ac dicens:
Noli, quaeso, noli ita laedere animam tuam. Ille vero
rursum deterius illam blasphemabat. Unde ipsa tertio
eidem apparens, eadem repetebat. Cum autem se
ille non corrigeret, sed plus quoque blasphemiis adjiceret,
meridie dormienti sibi apparuit, nihilque dicens,
digito solo signavit ejus manus et pedes. Evigilans
autem, invenit se truncatum manibus et pedibus.
Atque ita infelix ut truncus inutilis jacens, confitebatur
omnibus cujus rei gratia, et quomodo hoc passus
esset, utque propter blasphemias suas clementer
cruciatus fuisset.
CAPUT XLVIII. Miraculum item sanctae Dei genitricis quo Cosmiana uxor Germani patricii coacta est ex haeresi Severiana ad veram Christi fidem redire.
Narravit nobis Anastasius presbyter, et ornamentorum
sanctae resurrectionis Dei et Domini nostri Jesu
Christi custos, quia adveniens illuc Cosmiana, uxor
Germani patricii, voluit nocte quadam sanctae Dominicae
sola adorare sanctum Domini nostri Jesu Christi
vivificumque monumentum. Et cum appropinquaret
januae sacrarii, apparuit illi visibiliter Domina nostra
sancta Dei genitrix cum aliis quoque mulieribus, dicens:
Quomodo cum nostra non sis, huc audes