PL 74, col. 144

Pratum spirituale (Joannes Moschus), J. P. Migne

ingredi? et prohibebat eam. Neque enim (inquiebat)
nostra es. Erat enim de haeresi Severi acephali. Illa
vero multum rogabat, ut mereretur ingredi. Ad quam
sancta Dei genitrix respondens ait: Crede mihi, mulier,
non ingredieris huc, nisi nobiscum communicaveris.
Agnito autem quod quia esset haeretica ingredi
prohiberetur, quodque nisi accederet ad sanctam
catholicam et apostolicam 876 Ecclesiam Christi
Domini et Dei nostri, intrare non permitteretur, continuo
diaconum accersivit, et veniente sancto calice
sacrum corpus sumpsit et pretiosum sanguinem magni
Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi. Atque ita
absque ulla prohibitione digna habita est adorare
sanctum et venerabile sepulcrum Domini Jesu Christi.
CAPUT XLIX. Mirabilis visio ducis Palaestinae, qua et ipse coactus fuit praedictae haeresi abrenuntiare, et Christi Ecclesiae communicare.

Narravit autem nobis et hoc idem presbyter Anastasius,
dicens, quod Palaestinae dux Gevemer aliquando
venerit adorare sanctam Christi Domini
nostri resurrectionem. Et cum coepisset ingredi in
sanctum monumentum, aspexit arietem cum impetu
super se venientem, cornibusque illum impetentem.
ille vero pavore correptus, retro redibat. Custos vero
sanctae crucis Azarias, et qui assistebant lictores,
timore permoti dicunt ei: Quid est, quid habes, domine?
cur non ingrederis? Dicit eis: Ut quid intulistis
arietem istum? Qui stupefacti inspexerunt sanctum
monumentum, nihilque videntes, aiunt ad illum:

Ingredere, nihil tale intus est. Rursum ille ingredi
coepit, sed iterum aspexit arietem contra se venientem,
et se introire prohibentem. Istud cum saepe factum
esset, illeque caeteris nihil videntibus, solus
arietem cerneret, ait illi crucis custos: Crede mihi,
domine, aliquid habes in anima tua, quod te prohibet
adorare sanctum, ac venerabile, et vivificum monumentum
Salvatoris nostri; itaque moneo ut confitearis
Domino peccata tua. Clemens enim et misericordissimus
cum sit, et tui misereri volens, hujusmodi
tibi miraculum ostendit. Ille autem cum lacrymis
dixit ei: Vere multis magnisque sceleribus obnoxius
sum. Et se ipsum in faciem prosternens, per multas
horas permansit flens et confitens Domino. Surrexit
deinde, et rursus ingredi voluit, sed iterum ab ariete

permissus non est. Tunc ait illi sanctae crucis custos:
Vere aliud est, quod te ingredi vetat. Dixit autem
ille: Num fortasse ideo, quia non sanctae catholicae
Ecclesiae, sed Severo communico, introire prohibeor?
Tunc petiit a custode ut sancta et vivifica Christi
Dei nostri mysteria sibi afferrentur. Et allato
sancto calice, communicavit. Atque ita ingressus est,
et adoravit, nil ultra impedimenti passus, nihilque
ulterius cernens, quod se deterreret.
CAPUT L. Visio et dictum abbatis Georgii inclusi.
Scythopolis secunda est Palaestinae metropolis. In
ea convenimus abbatem Anastasium, narravitque nobis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.