PL 74, col. 145
Pratum spirituale (Joannes Moschus), J. P. Migne
de abbate Georgio incluso, dicens: Cum quadam
nocte surrexissem, ut pulsarem signum (ea quippe
cura mihi ut canonarchae injuncta fuerat ut excitarem
fratres ad collectam) audivi plorantem senem;
profectusque ad illum, rogare coepi, dicens:
Quid habes, Pater, quia sic ploras? Ille vero nihil
mihi respondit. Rursus cum rogarem illum, ut causam
fletus mihi aperiret ingemiscens ille, et ex intimo
corde suspirans, ait: Quomodo mihi a fletu
temperem, cum Dominus noster Jesus Christus
reconciliari nobis nolit? Ego enim, fili, videbar mihi
assistere cuidam super excelso throno residenti;
multa vero millia circa illum erant orantium illum,
atque deprecantium de quadam re, qui illorum precibus
flexus non est. Posthaec accessit ad illam mulier
quaedam purpura induta, prociditque illi, et ait: Vel
propter me placare, fili. Ille vero nihilominus
inexorabilis mansit. Atque idcirco ploro et ejulo, verens
quod futurum est Haec mihi dixit abbas Georgius,
quinta illucescente feria coenae Domini; sequenti
vero, id est parasceve, hora diei nona, repentino
magnoque terrae motu corruerunt urbes maritimae
Phoenicis.
Idem abbas Anastasius hoc item nobis de sene eodem
enarravit, quod post aliquantulum temporis,
cum ad fenestram staret, plorare senex coeperit; et
dixerit illi: Vae nobis, frater, quia nullam habemus
compunctionem, sed in negligentia vivimus, et timeo
cum ira Dei comprehendat nos, et in januis simus,
ut judicemur. Et sequenti die ignis apparuit in coelo.
CAPUT LI. Vita Juliani senis monasterii Aegyptiorum.
Anazarbus metropolis est secundae Cilicum provinciae,
ab hac fere duodecim milliaribus distat monasterium
quod dicitur Aegyptiorum. Narraverunt ergo
nobis Patres ejusdem loci quod illic ante annos quinque
mortuus esset senex, Julianus nomine, qui circiter
annos septuaginta in quodam brevi spelaeo moratus
esset, nihil omnino saeculi istius possidens, praeter
cilicium, et sagum, et vasculum ligneum, et librum.
Dicebant autem nobis et hoc de ipso, quod toto
vitae suae tempore non accendit lucernae lumen, sed
per noctes coelitus illustrabat eum lux, ita ut clare
legere posset.
CAPUT LII. Dictum abbatis Eliae solitarii.
877 Venit frater quidam ad abbatem Eliam solitarium
in coenobium antiqui patris Sabae, et dixit ei:
Dic mihi verbum, Pater. Senex vero dixit fratri:
Diebus Patrum nostrorum tres istae virtutes in amore
et studio apud monachos erant: nuditas rerum
omnium, mansuetudo, et continentia; nunc autem
avaritia, gula et audacia. Quod horum tibi placet
arripe.
CAPUT LIII. Vita senis Cyriaci ex monasterio sancti Sabae.
Narravit nobis abbas Stephanos de quodam sene
morante in monasterio sancti Patris nostri Sabae, nomine
Cyriaco, quod die quadam descenderit Tuthelam