PL 74, col. 146
Pratum spirituale (Joannes Moschus), J. P. Migne
[ Graece Κοθυλὰν], parumque remoratus circa mare
Mortuum, redierit iterum ad cellam suam. Cum vero
esset aestus vehementissimus, ita ut senex pene deficeret,
extendens manus suas in coelum ad Deum,
oravit dicens: Domine, tu scis quia jam prae siti ambulare
non possum. Statimque nubes circa illum facta
est, neque recessit ab eo, quandiu restitueretur
cellae suae. Distabat autem a cella milliaribus fere
duodecim.
Idem abbas Stephanus et hoc nobis de eodem sene
narrabat, quod venerint sui die quadam ut illum viderent.
Cum ergo venissent ad locum, quaerebant
ipsius cellulam: quam dum quibusdam ostendentibus
didicissent, adeuntes pulsaverunt januam. Quibus
cognitis, senex Deum oravit, ne ab ipsis videretur.
Et aperiens januam, exiit de cellula sua, et ab eis
penitus visus non est: abiensque in desertum redire
tandiu noluit, donec illos recessisse cognovit.
CAPUT LIV Vita monachorum Scythiotarum, et de sene Ammonio.
Venimus postea Terenuthen ad abbatem Theodorum
Alexandrinum; aitque nobis senex: Filioli,
multum revera perdiderunt Scythiotae monachi juxta
senum praedictionem. Credite enim mihi, filii, quia
magna erat charitas apud Scythiotas magna abstinentia,
magna discretio. Vidi ego illic senes, qui nisi
quis ad eos venisset, nunquam sumebant cibum:
inter quos erat senex quidam, Ammonius nomine,
juxta me manens; cujus ego sciens consuetudinem,
per omne Sabbatum ad illum veniebam, ut propter
adventum meum sumeret cibum. Habebant hoc
omnes generaliter, quod quacunque hora accederent
ad eos aliqui, permittebant illos orationem facere,
illisque orantibus, ipsi mensam apponebant, et continuo
cibum sumebant.
CAPUT LV. Visio cujusdam senis commorantis in Scythi, et de abbate Irenaeo.
Abbas Irenaeus narravit nobis de sene quodam
commorante in Scythi, quod diabolum viderit noctu
sarculos, rastra, et cophinos praebentem fratribus;
dixitque diabolo senex: Qui ista sunt? Respondit
diabolus: Distractionem fratribus praeparo, ut his
occupati, fiant negligentiores ad orandum et glorificandum
Deum.
Idem abbas Irenaeus narravit nobis dicens iterum:
Cum venissent barbari in Scythim, recessi inde, et
veni in partes Gazae, accepique mihi cellulam in
monasterio. Abbas vero ipsa die dedit mihi librum
ad legendum, in quo senum gesta scripta erant.
Moxque ut aperui librum, occurrit oculis capitulum
istud, quod venerit quidam frater ad senem, dixeritque
illi: Ora pro me, Pater; dixerit autem illi senex:
Cum esses nobiscum, orabam pro te; nunc autem ex
quo in propria abiisti, non jam oro pro te. Ut ergo
legi ego capitulum istud, plicui librum, et dixi in me
ipso: Vae tibi, trenaee, quia in propria venisti, nec
jam orant pro te Patres. Moxque librum abbati restitutens