PL 74, col. 178
Pratum spirituale (Joannes Moschus), J. P. Migne
dicentes: Dic nobis verbum. Senex autem ait:
Amate nuditatem rerum omnium, et continentiam.
Credite dicenti mihi, cum adolescens morarer in
Scythi, quidam senum splene indoluit, et modicum
aceti quaesitum est in quatuor ejus loci monasteriis,
et inventum non est. Tanta erat apud eos
paupertas, et nuditas, et continentia. Erant autem ibi
Patres quasi ter mille et quingenti.
CAPUT CXIV. Vita abbatis Danielis Aegyptii.
Narravit autem nobis sanctus senex de abbate
Daniele Aegyptio, dicens: Ascendit senex ipse die
quadam in Therenuten, ut opus manuum suarum
venderet. Adolescens autem quidam precabatur senem,
dicens: Per Deum, senior, veni in domum
meam, et fac orationem super uxorem meam, quia
sterilis est. Senex autem compulsus a juvene abiit
cum illo in domum suam, fecitque orationem super
uxorem ejus, et volente Deo mulier in utero concepit.
Viri ergo quidam non timentes Deum coeperunt
seni detrahere, et dicere: Vere juvenis iste infecundus
est, sed mulier a sene praegnans facta est. Venit
igitur haec fama ad senis aures, et scripsit senex
marito mulieris, dicens: Cum pepererit uxor tua, nuntia
mihi. Cum ergo peperisset uxor illius, seni significavit
juvenis, dicens: Per Deum et orationes tuas,
Pater, genuit uxor mea. Tunc abbas Daniel 897
ingressus ait juveni: Fac prandium, et voca cognatos
et amicos tuos. Cum igitur pranderent, sumens
senex puerulum in manibus coram omnibus dixit
infantulo: Quis est pater tuus, infans? Ait autem
infans: Hic, ostendens digito manus suae juvenem.
Erat autem infantulus dierum viginti quinque.
CAPUT CXV. Admonitiones abbatis Joannis Cilicis.
Dicebat abbas Joannes Cilix praepositus Raythu
fratribus: Filii, sicuti fugimus mundum, fugiamus
concupiscentias carnis [(I Joan. II)] .
Dixit iterum: Imitemur Patres nostros, qui cum
tanta austeritate vitae et silentio sederunt in loco
isto.
Dixit iterum: Ne sordidemus locum istum, filii,
quem patres nostri a daemonibus emundaverunt.
Ait rursus: Locus iste monachorum, non negotiatorum
est.
Dixit iterum: Inveni hic senes. qui septuaginta
annos hoc eodem in loco egerant, herbis solum et
palmarum fructibus viventes.
Dixit iterum senex: Septuaginta et sex annos habeo
in hoc loco, multa mala et horrenda perpessus a daemonibus.
CAPUT CXVI. De fratre cui falso objiciebatur subtraxisse numisma.
Narravit nobis abbas Andreas Messenius, dum essemus
in Raythu, dicens: Cum essem adolescens,
recessimus ego et abbas meus de Raythu, et venimus
in Palaestinam; mansimus autem apud senem quemdam.
Senex ergo qui suscepit nos, habebat unum