PL 75, col. 332
Sancti Gregorii Papae I vita (Maurini), J. P. Migne
ablactatus a materno ubere infantulus, tot fere vagitus
emisit, quod scripta edidit.
242 6. Ut de iis etiam qui foris sunt, et ad Ecclesiam
non pertinent obiter agamus, Judaei non
semel experti Gregorii clementiam, hoc anno ejusdem
impigra sollicitudine zeloque indefesso repressi
sunt. Nimirum cum quidam Nasas inter eos sceleratissimus
sub honore beati Eliae altare construxisset,
multosque Christianorum illuc orationis causa pertraxisset
ac seduxisset: scripsit vigilantissimus pontifex
ad Libertinum Siciliae praefectum [Lib. III, ep.
38] , ubi facinus admissum fuerat, superstitioque vigebat,
ut districtissime et corporaliter in Judaeum
hunc, si de reatu constaret, animadverteret, nec
socordiam eaque pejorem avaritiam Justini ejusdem
insulae praetoris imitaretur. Is enim Judaeorum delinitus
muneribus, Dei injurias vindicare non curabat,
uti Gregorius scriptis ad se litteris didicerat. Idem
Judaeus Christiana sibi mancipia comparasse ferebatur,
quod contra legem a Constantino Magno latam
ne Judaeis famularentur Christiani, pugnabat. Quia
vero eadem lege cautum erat, ut si quos Judaei Christianos
in obsequio et famulitio haberent, ii extemplo
in libertatem assererentur [Euseb., lib. IV Vitae,
Const. c. 27] ; id exsecutioni mandari strenue ac
sine mora papa postulat. Idem fere est argumentum
alterius epistolae [Lib. IV, ep. 1] , ad Venantium, Lunensem
episcopum, scriptae anno sequenti.
7. S. Gregorium hoc tertio sui pontificatus anno
de conscribendis Dialogis cogitasse, testatur epistola
ad Maximianum, episcopum Syracusanum, in qua
etiam subodoramur eum paulo post iis elucubrandis
incubuisse [Lib. III, ep. 51] . Verum de tempore quo
scripti sunt lege praefationem nostram tom. II, maxime
num. 17 ac sequentibus. Ex eadem praefatione
omnia repetenda sunt quae ad hos libros pertinent.
Id unum hic observabo, egregium hoc opus fuisse
solitudinis fructum, ad quam frequenter anhelabat
Gregorius, ut a pastoralis vitae molestiis et sollicitudinibus
levaretur, et amissae quietis, eam piis deflendo
lacrymis, jacturam utcunque resarciret. Qualis
autem esset in secessu, quibusve meditandis tunc
animum intenderet, disce ex ipso Dialogorum exordio
CAPUT XI.
ARGUM.---1. In Ecclesia Salonitana turbae propter Maximum,
invito papa, ordinatum episcopum.---2. Gregorii
hoc in negotio constantia et patientia.---3. Maximi
audacia in sanctum pontificem.---4. Maximi ordinationem
asserit imperator.---5. Maximi poenitentia et satisfactio.---6.
Quid de Honorato archidiacono definitum.---7.
Constantina Augusta S. Pauli reliquias postulans
fert repulsam. Mos antiquus sanctorum corpora loco
non movendi.---8. Antiquitus tamen factae nonnullae
translationes. (An. 593 et 594.)
1. Vix in tranquillo monasterii secessu Gregorius
otium et quietem tantisper degustaverat, cum ad
consueta pontificatus onera redeundum fuit, et Salonitanae
Ecclesiae totique Dalmatiae subveniendum atque
consulendum [Lib. IV, ep. 10] . Provinciae hujus