PL 75, col. 234
Vita S. Gregorii Magni (Joannes diaconus (Hymonides)), J. P. Migne
penitus interdixit: cum ejusdem 180
Quadragesimae tempore beatus Gregorius eidem presbytero
cui supra et monacho in somnis apparuit,
dicens: Vade et dic hegumeno: Quia diminuit consuetudinem,
quam ego constitui, Dominus quoque
ejus dies diminuet. Quod hegumenus ut audivit, primo
quidem contremuit, post vero tanto minus credidit,
quanto vitam suam longius cognoscebat extendi.
Et ecce sub ipsis albis Paschalibus in oratorio sancti
Severini cum fratribus vespertinis assistens officiis,
ardere parietem vidit, quem fratribus exstinguere imperavit.
Quibus hunc vinolentum credentibus, ipse
tandem ferulam quam tenebat projiciens, manusque
per parietem circumducens conabatur foris flammas
exstinguere, quas constabat intima ejus depascere.
Denique ad hospitium rediens, tantae febris ardore
succensus est, ut pervenire ad diem septimum nullatenus
potuisset. Quia ergo dum consuluisse putavit
se monachis, pauperibus nocuisse non timuit, ac
per hoc quo se placare posse Gregorium credidit,
prorsus offendit: frustra flammas parietis exstinguere
voluit, quia tenacitatis suae flammas exstinguere recusavit.
89.
Eodem nihilominus tempore post absidem oratorii
sanctae Mariae semper Virginis oratorio sanctae
Barbarae, ubi Gregorius laudes Domino celebrare
solebat, conjuncti, daemon apparuit, sibique in antro,
quod illic cernitur, hospitium faciens, nocturnis
horis tanto crepitabat fragore, ut omnia fundamenta
monasterii putaretur convellere. Nonnunquam equos
de stabulis auferens audiebatur tota nocte discurrere,
quorum duos praecipitio demersisse probatus est.
Cumque pavore tanti sonitus monachos a triclinio,
in quo ad auram propter fervorem caumatis jacere
solebant, penitus avertisset, unus eorum confisus in
virtute Dei omnipotentis ante foramen decumbens,
oratione facta, coepit dormire. Cui daemon in similitudine
catti apparuit, eumque unguibus est aggressus
discerpere. Quo monachus oratione repulso,
identidem sopori se tradidit, cum subito daemon in
similitudine cujusdam Aethiopis lancea minando apparuit,
dicens: Ego quidem hinc vado, sed te vulneratum
dimitto. Quo dicto, lanceam vibravit, monachumque
sicut videbatur, in somnis percussit. Qui
tantis clamoribus ejulavit, tanquam si revera percussus
exstiterit; accurrentibusque monachis, licet
pavidus, quod viderat indicavit, et deinceps ibi ulterius
daemonium non accessit.
90.
Benedicti quoque pontificis tempore, Lucido
Ficulino episcopo eidem monasterio praeminente,
cum pestilentia faucium multitudo quotidie maxima
deperiret, idem monachus, praeclusis faucibus, venit
ad mortem, cui desperanti beatus Gregorius in somnis
apparuit, dicens: Vis sanus fieri? At ille respondit
se velle. Et beatus Gregorius: « Si mihi, inquit,
promiseris ea quae tibi dixero fore dicturum, scito te
esse sanandum; sin vero, citius moriturum. Cumque
ille se dicturum tota certitudine promitteret, audivit: