PL 75, col. 60
Vita S. Gregorii Magni (Paulus Vinfridus), J. P. Migne · Vita S. Gregorii Magni (Joannes diaconus (Hymonides)), J. P. Migne
Ex eodem.
Hoc eodem tempore idem beatus Gregorius Augustinum,
et Mellitum, et Joannem cum aliis pluribus
monachis timentibus Deum, in Britanniam misit;
eorumque praedicatione Anglos ad Christum convertit.
Ex eodem.
Iisdem diebus sapientissimus ac beatissimus Papa
Gregorius Romanae urbis episcopus [(Lib. IV, c. 1)] ,
post alia multa quae ad utilitatem sanctae Ecclesiae
scripserat, etiam libros quatuor de Vitis sanctorum
composuit: quem codicem Dialogum, quia eum colloquens
cum suo diacono Petro ediderat, appellavit.
Hos autem libros praefatus papa Theodelindae reginae
misit, utpote quam sciebat, et Christi fidei deditam,
et in bonis actibus esse praecipuam. Per hanc quoque
reginam multum utilitatis Ecclesia Dei consecuta est;
nam pene omnes Ecclesiarum sublimitates Langobardi,
cum adhuc gentilitatis errore tenerentur, invaserunt;
sed ejus salubri supplicatione rex permotus,
et catholicam fidem tenuit, et multas possessiones
Ecclesiae largitus est; atque episcopos, qui in depressione
et abjectione erant, ad dignitatem et honorem
reduxit.
17 Ibidem.
Rex autem Agilulfus, exstincto Mauritione, Ticinum
repedavit. Nec multo post suggerente maxime
Theodelinda regina, conjuge ejus, sicut eam beatus
Gregorius suis epistolis saepius admonuerat, cum eodem
viro sanctissimo papa Gregorio atque Romanis
pacem firmissimam pepigit.
Ibidem.
Tunc beatus Gregorius papa migravit ad Christum, 18
cum jam Phocas per indictionem octavam
anno regnaret secundo. Cujus in locum ad apostolatus
officium Sabinianus est ordinatus. Fuit autem hiems
frigida nimis; et mortuae sunt vites pene in omnibus
locis. Messes quoque percussae uredine passim evanuere.
Debuit etenim mundus famem sitimque
pati, quando, decedente tanto doctore, animas hominum
spiritualis alimoniae penuria, sitisque ariditas
invasit.
Ut jubar auricomi solis in orbe cluit.
Forma, decus, speculum tibi sit, via, vita per aevum,
Si cupis aeternum ferre sacerdotium.