PL 75, col. 59

Vita S. Gregorii Magni (Paulus Vinfridus), J. P. Migne · Vita S. Gregorii Magni (Joannes diaconus (Hymonides)), J. P. Migne

Haec breviter de vita vel actibus beati Gregorii
dicta sint.
Caeterum quandiu mundi hujus orbita volvitur, ejus
laudabile meritum semper accipit incrementum.
quia ipsius sine dubio gloriae ascribitur, quod haec
Romana civitas una cum sanctis apostolis ejus precibus
constare videtur, vel quia Anglorum Ecclesia
nova semper sobole fecundatur, vel quod illius
doctrinis per orbem universum multi a peccatis 16
elongati, ad Christi clementiam convertuntur, vel
quod boni quique ejus suasionibus inflammati, coelestem
patriam desideranter inquirunt. Qui beatissimus
pontifex postquam sedem Romanae et apostolicae
Ecclesiae annis tredecim, mensibus sex, et diebus
decem, gloriosissime rexit, ex hac luce subtractus,

atque ad aeternam regni coelestis sedem translatus
est. Sepultus vero est in ecclesia beati Petri apostoli
ante secretarium, quarto iduum Martiarum, regnante
Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu
sancto, vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum.
Amen.
Ex eodem Paulo Diacono.
In pestilentiae calamitate beatissimus Gregorius,
qui tunc levita erat, a cunctis generaliter papa
electus est [(Lib. V, c. 11, Hist. Lang.)] . Qui dum septiformem
litaniam ordinasset, intra unius horae spatium,
dum populi Deum precarentur, octoginta ex
eis subito ad terram corruentes, spiritum exhalaverunt.
Septiformis autem litania ideo dicta est, quia
totius Urbis populus a beato Gregorio in septem

partes Deum deprecaturus, divisus est. In primo
namque choro fuit omnis clerus; in secundo omnes
abbates cum monachis suis; in tertio omnes abbatissae
cum congregationibus suis; in quarto omnes
infantes; in quinto omnes viri laici; in sexto omnes
viduae; et in septimo omnes mulieres conjugatae. Ideo
autem de beato Gregorio plura dicere omittimus,
quia jam ante aliquot annos ejus Vitam, Deo auxiliante,
contexuimus, in qua, quae dicenda fuerant,
juxta tenuitatis nostrae vires, universa descripsimus.

19 Suscipe Romuleos, Pastor venerande, triumphos,
Gregorii sancti suscipe gesta tui.
Qui nituit factis, verbis, scriptisque beatis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.