PL 75, col. 65
Vita S. Gregorii Magni (Joannes diaconus (Hymonides)), J. P. Migne
cura succrescere; ita ut non jam, sicut proposuerat,
specie, sed in eo retineretur et mente.
5.
Tandem patre orbatus, ubi liberam disponendarum
rerum suarum nactus est facultatem, sex monasteria
in Sicilia fabricans, sufficientibus fratribus 24
cumulavit, quibus tantum praediorum contulit, quantum
posset ad victum quotidianum Deo illic militantium
sine indigentia suffragari [(Gregor. Tur. lib. X
Histor. cap. 1)] .
6.
Septimum, intra Romanae urbis moenia, sub honore
sancti Andreae apostoli, juxta basilicam sanctorum
Joannis et Pauli ad clivum Scauri, monasterium
in proprio domate fabricavit. In quo, relictis sericis,
auro gemmisque radiantibus togis, simulque supellectilibus
reliquis in usum pauperum praerogatis, ex
hujus mundi naufragio nudus evasit, diuque desideratum
monachicum capiens indumentum, primo
sub Hilarionis deinde sub Maximiani, venerabilium
Patrum, regimine, multis sibi sociatis fratribus, regulari
tramite militavit. Post vero cum subesse mallet,
fratrum votiva concordia imminente, praeesse non
renuit, sicut in consequentibus apparebit.
7.
Erat ei abstinentia tanta ciborum, sedulitas oratiorum
et jejuniorum, studiositas tam desiderata sacrorum
librorum, ut infirmato stomacho lacessitus
vix subsistere procul dubio videretur. Nam cum quodam
tempore incisionem vitalium, quam Graeci συγκοπὴν
dicunt, pateretur, crebrisque angustiis per
horarum momenta ad exitum propinquaret, ac nisi
eum fratres frequenter cibo reficerent, vitalis ei spiritus
funditus intercipi videretur, paschalis supervenit
dies. Et dum sacratissimo Sabbato, in quo omnes,
etiam parvuli pueri, jejunant, ipse jejunare non posset,
coepit plus moerore quam infirmitate deficere [(Lib. III Dialog., cap. 33)] .
8.
Mox accersito viro sanctissimo Eleutherio, dudum
penes Spoletum multis praeposito, tunc vero
ejusdem sui monasterii monacho, a quo videlicet audierat
mortuum fuisse suscitatum, oratorium petiit,
seseque cum lacrymis, ut saltem die illo ad jejunandum
sibi virtus daretur, in orationem dedit. Et post
paululum, completa oratione, digressus, tantam virtutem
suum stomachum percepisse cognovit, ut ei
cibus et morbus de memoria funditus tolleretur. Coepit
secum mirari quis esset, quis fuerit; et cum ad
animum redibat infirmitas, nihil in se ex his quae
meminerat recognoscere praevalebat. Cumque in dispositione
monasterii occupata mens esset, obliviscebatur
funditus aegritudinis suae. Si vero rediret aegritudo
ad memoriam, cum tam fortem se esse sentiret,
mirabatur si non 25 comedisset. Qui veniens ad
vesperum, cognovit sibi tantam fortitudinem permanere,