PL 75, col. 69

Vita S. Gregorii Magni (Joannes diaconus (Hymonides)), J. P. Migne

prodesse voluit, ut et illum amaritudo mortis a
culpa solubilem faceret, et istos avaritiae tanta damnatio
misceri talibus prohiberet, atque a culpa prohiberet.
Quod ita factum est. Nam cum idem monachus
pervenisset ad mortem, atque anxie se quaereret fratribus
commendari, nullusque fratrum ei applicari vel
loqui tentaret, ei carnalis frater, cur ab omnibus esset
abominatus aperuit. Ille protinus ut audivit, de
reatu suo vehementer ingemuit, atque in ipsa tristitia
e corpore exivit. Qui ita est sepultus, ut Gregorius
jusserat. Sed fratres omnes eadem ejus sententia conturbati,
coeperunt singuli extrema quaeque et vilia, et
quae eis regulariter semper habere licuerat, ad medium
proferre, vehementerque formidare ne quid
apud se esset unde reprehendi potuissent.

16.
Cum vero post mortem fratris triginta jam essent
dies evoluti, coepit animus Gregorii misericorditer
ei compati, ejusque cum gravi moerore supplicia
pensare, et si quod esset ereptionis ejus 28 remedium
quaerere. Tunc evocato ad se eodem Pretioso,
monasterii sui praeposito, tristis dixit: « Diu est quod
frater Justus, qui defunctus est, in igne cruciatur;
debemus ei aliquid caritatis impendere, et ei, inquantum
possumus, ut eripiatur, adjutorium commodare.
Vade itaque, et ab hodierna die continuis
triginta diebus offerre pro eo sacrificium stude, ut
nullus omnino praetermittatur dies quo pro absolutione
illius salutaris hostia non mactetur. » Qui
protinus abscessit, et dictis paruit. Gregorio autem
curante, atque evolutos dies minime numerante,

idem frater qui defunctus fuerat nocte quadam fratri
suo Copioso per visionem apparuit. Quem ille cum
vidisset, inquisivit, dicens: Quid est frater? Quomodo
es? Cui ipse respondit: Nunc usque male fui,
sed jam modo bene sum, quia hodie communionem
recepi. Quod idem Copiosus pergens protinus in monasterio
fratribus indicavit. Fratres vero sollicite computaverunt
dies, et ipsum diem fuisse invenerunt
quo pro eo trigesima oblatio fuerat completa; cum
et Copiosus nesciret quid pro eo fratres, auctore Gregorio,
agerent, et fratres ignorarent quid de eo Copiosus
vidisset, uno eodemque tempore dum agnoscit
ille oblationem, illi audiunt somnium, trigesimumque
diem cognoscunt; concordante simul visione
et sacrificio, res aperte claruit, quia frater quem sub

animadversione sententiae Gregorius mori permiserat,
per salutarem hostiam a supplicio liberarat [(Lib.
IV Dial., c. 55)] .
17.
Sed quia idem venerabilis Pater quemadmodum
fratribus terrori fuerit, ex parte jam tetigi, qualiter
ejus exemplis iidem profecerint, breviter indicandum
putavi. Frater quidam in eodem monasterio,
nomine Antonius, beato Gregorio sedulus adhaerebat,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.