PL 75, col. 68
Vita S. Gregorii Magni (Joannes diaconus (Hymonides)), J. P. Migne
Igitur pergentes deflexerunt iter, et in Salaria
eos veteri non invenientes, per portam Flaminiam
decreverunt redire. Cumque reverterentur, mox ut
equi ante cryptas illas venerunt in quibus se monachi
absconderant, fixerunt gradum; pulsati et compulsi,
passum movere noluerunt. Consideraverunt
equites rem talem sine mysterio esse non posse, attenderunt
ad cryptas, viderunt earum aditus missa
maceria praedamnatos: sed caballis suis nusquam ire
volentibus, descenderunt, et lapides qui in ora cryptarum
compositi fuerant deponentes, ingressi sunt,
eosque in eisdem tenebrosis latibulis consternatos
terrae invenerunt. Qui ad monasterium reducti, tam
stupore miraculi quam exhortatione 27 venerabilis
Patris Gregorii sic meliorati sunt, ut eis multum profuerit
ad parvum temporis de monasterio recessisse.
15.
Alio quoque tempore quidam monachus, Justus
nomine, medicinae arte imbutus, beato Gregorio sedule
obsequi, atque in assiduis aegritudinibus ejus excubare
consueverat. Hic itaque corporis languore
praeventus, ad extrema deductus est, cui in ipsa molestia
frater germanus, Copiosus nomine, serviebat [(Lib. IV Dialog., cap. 55)] .
Sed praedictus Justus, cum
jam se ad extrema parvenisse cognosceret, eidem Copioso
fratri suo quia occultos tres aureos haberet innotuit.
Quod nimirum fratribus celari non potuit, qui
subtiliter indagantes, atque illius medicamenta omnia
perscrutantes, eosdem tres aureos invenerunt
in medicamine absconditos. Quod mox ubi Gregorio
nuntiatum est, tantum malum de fratre qui secum
communiter vixerat aequanimiter ferre non valuit,
quippe quia eidem monasterio jam dudum regulam
constituerat, ut cuncti fratres ita communiter viverent,
quatenus eis singulis nulla habere propria liceret.
Tunc Gregorius, nimio moerore percussus, cogitare
coepit, vel quid ad purgationem morientis faceret,
vel quid ad exemplum viventibus provideret.
Pretioso igitur ejusdem monasterii praeposito ad se
accersito, dixit: « Vide ut nullus ex fratribus se ad
eum morientem jungat, nec sermonem consolationis
ex cujuslibet eorum ore percipiat, sed cum in morte
constitutus fratres exquisierit, ei suus frater carnalis
dicat, quia pro solidis quos occulte habuit, a cunctis
fratribus abominatus sit; ut saltem in morte de culpa
sua mentem illius amaritudo transverberet, atque a
peccato quod perpetravit purget. Cum vero mortuus
fuerit, corpus illius cum fratrum corporibus non ponatur;
sed quolibet in sterquilinio fossam facite, et
in ea corpus projicite, ibique super eum tres aureos
quos reliquit jactate, simul omnes clamantes: Pecunia
tua tecum sit in perditionem, et sic eum terra
cooperite. » In quibus utrisque rebus solertissimus
Pater Gregorius unam morienti, alteram vero viventibus