PL 75, col. 67
Vita S. Gregorii Magni (Joannes diaconus (Hymonides)), J. P. Migne
jussu requisitus est ne forte de eo quod acceperat
furtum fecisset. Negavit, et iterum vexatus est.
Dimissus, atque iterum requisitus, negavit, atque iterum
vexatus est. Octo itaque vicibus negavit, octo
vicibus vexatus est. Post octavam vero negationem,
Gregorio interrogante, confessus est quod nummos
furto abstulerat, eique prostratus se peccasse 26
testatus est, perceptaque poenitentia, ulterius ad eum
daemonium non accessit.
12.
Alio quoque tempore, dum in die natalitio ejusdem
apostoli jam meridianis horis fratres quiescerent,
subito quidam frater, apertis oculis caecatus, coepit
tremere, voces ingentes emittere, quibus vocibus testabatur
ferre se non posse quod patiebatur. Concurrerunt
fratres, viderunt caecum apertis oculis trementem
et clamantem, et a praesentibus alienum, nihilque
quod foris agi poterat sentientem. Hunc in manibus
levarunt, atque ante altare sancti Andreae apostoli,
jussu Gregorii, projecerunt, ipsique pro eo in
orationem prostrati sunt. Qui statim ad se reversus,
confessus est quia senex quidam ei apparuit, et canem
nigrum ad eum dilacerandum dimisit, dicens:
Quare fugere voluisti de monasterio isto? Cumque
evadere de canis morsibus nullo modo potuissem, venerunt
quidam monachi, et eumdem senem pro me
rogaverunt, qui statim jussit canem abscedere, et
ipse ad me reversus sum. Hic etiam saepe confessus
est postea, dicens quod eo die quo ista pertulerat,
consilium habuerit de monasterio fugiendi.
13.
Alius quoque monachus discedere ex eodem
monasterio latenter voluit; cumque hoc mente tractasset,
oratorium ingredi voluit, sed daemone corripiente
nequivit. Relinquebatur a daemone quamdiu
extra oratorium stabat; si ingredi conabatur, statim
maligno spiritui traditus, vexabatur. Hoc dum saepius
fieret, tandem, Gregorio inquirente, se de monasterio
fugere voluisse confessus est, ejusque per triduum
simul cum fratrum precibus ita pietate divina curatus
est, ut ad eum postmodum malignus spiritus nunquam
accedere tentavisset.
14.
Alio quoque tempore duo fratres ex ejusdem
Patris monasterio fugerunt, qui aliqua prius colloquendo
fratribus signa dederant, quod per Appiam
descendentes, Jerosolymam tenderent. Hi exeuntes
diverterunt de itinere, et ut a sequentibus inveniri
minime possent, retrusas cryptas juxta Flaminiam
portam invenientes, in eis se occultaverunt. Cum
vero vespertinis horis jussu Gregorii requisiti, minime
in congregatione inventi fuissent, ascensis caballis,
eos quidam fratres secuti sunt, per Metronii
portam exeuntes, ut eos in Latinam vel Appiam viam
sequerentur: subito eis consilium ortum est ut eos
in Salariam viam extra civitatem requirere debuissent.