PL 75, col. 77

Vita S. Gregorii Magni (Joannes diaconus (Hymonides)), J. P. Migne

gratiam. Nam cum in eorum morte ventorum nimietatibus
fluctus elevati saevirent, ex navi clavi perditi,
arbor abscissa est, vela in undis projecta, totumque
vas navis nimiis quassatum fluctibus ab omni fuerat
sua compage dissolutum. Rimis itaque patentibus, intravit
mare, atque usque ad superiores tabulas implevit;
ita ut non magis navis inter undas quam undae
jam intra navim esse viderentur. Tunc in eadem
navi residentes, non jam ex mortis vicinia, sed ex
ipsa ejus praesenti visione turbati, omnes sibimetipsis
pacem dederunt, corpus et sanguinem Redemptoris
acceperunt, Deo se singuli commendantes, ut
eorum animas benigne susciperet, quorum corpora
ita pavendae morti tradidisset. Sed omnipotens Deus,
qui eorum mentem mirabiliter terruit, eorum quoque

vitam per meritum Gregorii famuli sui, pro cujus
speciali amore venerant, mirabilius reservavit. Nam
diebus octo navis eadem usque ad superiores tabulas
aquis plena, iter proprium peragens, enatavit. Nono
autem die ad Chotronensis castri portum deducta
est. Ex qua exierunt omnes incolumes, qui cum praedicto
Maximiano viro venerabili navigabant. Cumque
post eos ipse quoque fuisset egressus, mox in ejusdem
portus profundum navis demersa est, ac si illis 35
egredientibus pro pondere sublevatione caruisset;
et quae plena hominibus in pelago aquas portaverat
atque natarat, Maximiano cum fratribus recedente,
aqua sine hominibus in portu nec portare
valuit nec natare; ut hinc omnipotens Deus ostenderet
quia per meritum Gregorii, quem fratres visitaverant,

hanc onustam sua manu tenuerat, quae
ab hominibus vacua permanere non potuit super
aquas.
34.
Igitur postquam Romam Gregorius venerabilis
levita reversus est, aliquanto interjecto tempore,
tanta inundatione Tiberis fluvius alveum suum egressus
est, tantumque excrevit, ut ejus unda super
muros urbis influeret, atque in ea regiones maximas
occuparet, et antiquarum aedium plurima monimenta
dejiceret, ecclesiastica quoque horrea violenter
subverteret, in quibus nonnulla modiorum tritici
millia periere.
35.
Tunc siquidem apud Veronensem urbem fluvius
Athesis, ut idem Gregorius refert [(Lib. III
Dialog., cap. 19)] , excrescens, ad beati Zenonis

martyris atque pontificis ecclesiam venit. Cujus ecclesiae
dum essent januae apertae, aqua in eam minime
intravit. Quae paulisper crescens usque ad fenestras
ecclesiae, quae erant tectis proximae, pervenit;
sicque stans aqua ecclesiae januam clausit, ac si illud
elementum liquidum in soliditatem parietis fuisset
mutatum [ Al. immutatum]. Cumque essent multi
interius inventi, sed aquarum magnitudine circumdata
omni Ecclesia, qua possent egredi non haberent,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.