PL 75, col. 78

Vita S. Gregorii Magni (Joannes diaconus (Hymonides)), J. P. Migne

ibique se fame et siti deficere formidarent, ad
Ecclesiae januam veniebant, ad bibendum hauriebant
aquam, quae usque ad fenestras excreverat, et tamen
intra ecclesiam ut aqua nullo modo diffluebat.
Stans autem ante januam, ad ostendendum cunctis
meritum martyris, et aqua ad adjutorium erat, et
aqua non erat ad occupandum locum. Quod nimirum
miraculum Babylonici illius ignis miraculo non dissimile
poterit aestimari, qui trium puerorum et vestimenta
non tetigit, et vincula incendit [(Dan. III)] .
36.
Tunc etiam innumerabilis multitudo serpentium
cum magno dracone, in modum trabis validae
per Tiberini fluminis alveum, in mare descendit; sed
suffocatae bestiae inter salsos maris turbidissimi fluctus
sine mora in littore deciderunt suaque putredine

totum aerem corruperunt [(Gregor. Tur., l. X Hist.
c. 1)] .
37.
Secuta est e vestigio clades inguinaria, quae
Romanam urbem adeo vehementi pestilentia laniavit,
ut etiam corporali visu sagittae coelitus venire,
et singulos quosque percutere viderentur. Quae in
mense undecimo veniens, primum omnium, juxta
illud quod in Ezechiele propheta legitur: A sanctuario
meo incipite [(Ezech. IX, 6)]
, Pelagium papam
perculit, et sine mora exstinxit. Quo defuncto, ita
in reliquum vulgus desaevit, ut, subtractis habitatoribus,
domos in urbe plurimas vacuas omnino reliquerit.
38.
Eodem tempore in monasterio venerabilis levitae
Gregorii puer inquietus valde, Theodorus nomine,

cum fratre religioso magis necessitate quam
voluntate degebat, cui nimium gravis erat si quis ei
pro sui salute quidquam dicebat. Bona autem non
solum facere, sed etiam audire non poterat. Nunquam
se ad sanctae conversationis habitum venire,
jurando, irascendo, ac deridendo testabatur: qui tamen
ejusdem pestilentiae clade percussus 36 in inguine,
est perductus ad mortem. Cumque extremum
spiritum ageret, convenerunt cum Gregorio fratres,
ut egressum illius orando protegerent. Jam corpus
ejus ab extrema fuerat parte praemortuum, in solo
tantummodo pectore vitalis adhuc calor anhelabat.
Cuncti autem fratres qui aderant, tanto pro eo coeperunt
enixius orare, quantum eum jam videbant
sub celeritate discedere, cum repente coepit eisdem

fratribus assistentibus clamare, atque cum magnis
vocibus orationes eorum interrumpere, dicens: « Recedite,
ecce draconi ad devorandum datus sum, qui
propter vestram praesentiam me devorare non potest.
Caput meum in suo ore jam absorbuit; date
locum, ut me amplius non cruciet, sed faciat quod
facturus est. Si ei ad devorandum datus sum, quare
propter vos moras patior? » Tunc fratres cum Gregorio
coeperunt ei dicere: « Quid est quod loqueris, frater?

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.