PL 75, col. 85

Vita S. Gregorii Magni (Joannes diaconus (Hymonides)), J. P. Migne

recte dicam: Veni in altitudinem maris, et tempestas
demersit me [(Psal. LXVIII, 3)]
. Periclitanti igitur mihi
orationis vestrae manum tendite vos, qui in virtutum
littore statis. Quod vero me os Domini, quod lucernam
dicitis, quod loquendo multis prodesse, multisque
posse lucere perhibetis, aestimationem mihi
meam fateor in dubietatem maximam perduxistis.
Considero namque qui sum, et nihil in me ex hujus
boni signo deprehendo. Considero autem qui estis,
et vos mentiri posse non arbitror. Cum ergo credere
volo quod dicitis, contradicit mihi infirmitas mea;
cum disputare volo quod in laude mea dicitur, contradicit
mihi sanctitas vestra. Sed, quaeso, vir sancte,
nobis aliquid de hoc certamine nostro conveniat, ut
et si non quod dicitis ita est, sit ita quia dicitis. »
[(Lib. I, ep. 7.)]
50.
Item Gregorius Andreae illustri: « Omnipotens
Deus dulcissimo cordi vestro indicet quia et absens
corpore, a charitate vestra animo non recessi. Bona
enim vestra, etiam si volo, oblivisci non valeo. Hoc
autem quod me ad episcopatus ordinem cognoscitis
pervenisse, si me diligitis, plangite, quia tantae hic
hujus mundi occupationes sunt, ut per episcopatus
ordinem pene ab amore Dei me videam esse separatum,
quod incessanter defleo, atque ut pro me Dominum
exoretis, rogo. » [(Lib. I, ep. 30.)]
51.
Item Gregorius Joanni exconsuli et quaestori
atque patricio: « Bona vestrae excellentiae expertus,
anto erga vos amore constringor, ut vestra memoria
de meo pectore aboleri nullatenus possit. Sed

contra amorem non modice contristor, quia quietem
me quaerere cognovistis, et ad inquietudinem
perduxistis. Vobis quidem omnipotens Deus, quia
hoc bono animo fecistis, bona aeterna retribuat; sed
me a tanto loci hujus periculo, qualiter voluerit,
absolvat, quia sicut peccata mea merebantur, non
Romanorum, sed Langobardorum episcopus factus
sum, quorum synthichiae spathae sunt, et gratia poena.
Ecce ubi me vestra patrocinia perduxerunt. Gemo
quotidie occupationibus 42 pressus, et respirare non
valeo. Sed vos qui adhuc valetis, mundi hujus occupationes
fugite, quia quanto in eo quisque profecerit,
tanto ut video, ab amore Dei amplius decrescit. »
52.
Gregorius Leandro Hispalensi episcopo.
« Respondere epistolis vestris tota intentione voluissem,

nisi pastoralis curae ita me labor attereret, ut
mihi magis flere libeat quam aliquid dicere. Quod vestra
quoque reverentia in ipso litterarum mearum textu
vigilanter intelligit, quando ei negligenter loquor,
quem vehementer diligo. Tantis quippe in hoc loco
hujus mundi fluctibus quatior, ut vetustam ac putrescentem
navim, quam regendam occulta Dei
dispensatione suscepi, ad portum dirigere nullatenus
possim. Nunc ex adverso fluctus irruunt, nunc ex
latere cumuli spumosi maris intumescunt, nunc a

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.