PL 75, col. 86
Vita S. Gregorii Magni (Joannes diaconus (Hymonides)), J. P. Migne
tergo tempestas insequitur: interque haec omnia
turbatus, cogor modo in ipsam clavum adversitatem
dirigere, modo curvato navis latere, minas fluctuum
ex obliquo declinare. Ingemisco, quia sentio
quod, negligente me, crescit sentina vitiorum, et
tempestate fortiter obviante, jamjamque putridae
naufragium tabulae sonant. Flens reminiscor quod
perdidi meae placidum littus quietis, et suspirando
terram conspicio, quam tamen rerum ventis adversantibus
tenere non possum. Si ergo me, frater charissime,
diligis, tuae mihi orationis in his fluctibus
manum tende, ut quo laborantem me adjuvas, ex
ipsa vice mercedis in tuis quoque laboribus valentior
existas. » [(Lib. I, ep. 31.)]
53.
Sed quia Gregorium non solum declinare voluisse,
quin etiam cum magno angore animi summum
sacerdotium suscepisse satis, ut opinor, probatum est,
qua discretione id fecerit, videtur breviter indicandum,
ne scilicet tantus vir, aut pertinaciae, aut pusillanimitatis
vitio saltem leviter succubuisse putetur.
54.
Ait enim in epistola Anastasio Corinthiorum
episcopo: « Judicia Dei quanto sunt investigabilia,
tanto debent esse humanis sensibus metuenda: ut quia
ea ratio mortalis comprehendere non valet, his se necesse
est humili cordis cervice substernat, quatenus
quo eam regentis voluntas duxerit, illic obedientis
mentis gressibus prosequatur. Ego autem considerans
infirmitatem meam ad apostolicae sedis culmen non
posse pertingere, onus hoc malui declinare, ne in
pastorali regimine imparis administrationis actione
succumberem. Sed quia contraire non est Domini
disponentis arbitrio, obedienter secutus sum quod
misericors de me regentis manus voluit operari. Nam
fraternitati vestrae, et si praesens non eveniret occasio,
necessario fuerat indicandum quod, licet indignum,
me apostolicae sedi Dominus praeesse dignatus
est. » [(Lib. I, ep. 27)] .
Item de eadem re Philippo comiti excubitorum.
« In quantum homo discutere et investigare judicia
superna non sufficit, in tantum sub eis debet cervicem
cordis inflectere, ut quia id quod sibi tribuitur quo
judicio disponatur ignorat, nec ad appetendum locum
procax insistere, nec ad repellendum contumax
debet inveniri. Unde 43 indignus ego ad suscipienda
episcopatus onera, jussioni omnipotentis Dei vestraeque
voluntati me subdidi, cui me praeesse largitate
magis gratiae quam judicii aestimatione voluistis. Potens
est enim Deus, propter quem me indignum diligitis,
hanc vobis in perpetuum recompensare mercedem,
ut gratiam 44 quam indignis famulis ejus
impenditis, apud eum multiplicius invenire valeatis. » [(Lib. I, ep. 32.)]
At ego hic a deflorationis opere paululum respiro,
ut quae specialiter de pontificio dicenda sunt, in libello
alio suffragante Domino referantur.
LIBER SECUNDUS. Quo exponitur qualiter sanctus Gregorius in pontificatu vixerit.
ARGUMENTUM