PL 75, col. 87

Vita S. Gregorii Magni (Joannes diaconus (Hymonides)), J. P. Migne

ARGUMENTUM.--1. Gregorius servum servorum Dei se scribens, mediocribus vestimentis amicitur.--2. Fidei suae irreprehensibile
symbolum dictat.--3. Patriarchalibus thronis suam synodicam dirigit.--4. Quinque concilia se venerari
fatetur.--5. Collecta synodo, pravas consuetudines damnat.--6. Antiphonarium centonizans, cantorum constituit
scholam.--7. Cur Occidentales dulcedinem cantilenae corrumpant.--8. Per Joannem Romanum cantorem correcti
sunt.--9. Carolus rex dissonantia cantus offensus, duos clericorum suorum crudiendos Romae dimisit.--10. Idem
dissonantia cantus offensus, duos Romanos cantores ab Adriano rursus percepit.--11. Gregorius, pulsis laicis, familiares
sibi clericos elegit.--12. Talem Ecclesiam Romanam exhibuit, qualis primo sub apostolis fuit.--13. Quanta
et qualia tunc Romae studia reflorebant.--14. Quod non divites, sed sapientes ad consilium convocabat.--15. Quamobrem
laici primo coeperint tonsurari.--16. Laicos non ad ecclesiasticum officium admittit, sed tantum ad monachicum
habitum.--17. Codicem Gelasianum coarctat.--18. Stationes constituens, tractatus Evangeliorum declamat.--
19. Cum verbi pabulo pauperibus alimenta ministrat.--20. Consuetudines novas inducit.--21. Murmurantibus pro
eisdem humiliter satisfacit.--22. Pro hospite Dominum recipit.--23. Duodecim invitatis, tertium decimum angelum
sibi deputatum divinitus recognoscit.--24. Quater in anno distribuendum per polyptychum censet.--25. Aureos et
peregrina vestimenta largitur.--26. Calendatim diversas species erogat.--27. Tribus millibus ancillis Dei octoginta
libras annualiter praestat.--28. Diatim per veredarios coacta stipendia destinat.--29. Pro paupere mortuo vehementissime
lamentatur.--30. Quot et qualium remunerandorum nomina in scrinio teneantur.--31. Arianorum basilicam
in Suburra Domino dedicat.--32. Quot et qualia miracula ibi divinitus sint ostensa.--33. Pro convertendis Anglis
Saxonibus Augustinum cum aliis mittit.--34. Sine profectu redire volentes ad proficiscendum hortatur.--35. Praedicantes
miracula faciunt, multosque convertunt.--36. Augustinus episcopus consecratus postulat adjutores.--37. Ei
Gregorius Pallium, et diversa necessaria, simulque nonnulla responsa transmittit.--38. De consanguinitatibus percunctatus,
ponit pacifice rationem.--39. Quanta et qualia de conversione Saxonum, signisque discipulorum suorum
Gregorius praeconetur.--40. Augustinum monet, ne pro miraculis tumeat.--41. Panis frustum in carnem, carnis
rursus in panis primordia reformavit.--42. Pannum pupugit, et sanguis effluxit.--43. Maleficos caecitate multavit.--
44. Qualiter intelligi debet, Gregorium Trajani animam de inferni cruciatibus liberasse.--45. Monachum sub excommunicatione
defunctum mirabiliter solvit.--46. Paganos pueros comparat, ut Christianos efficiat.--47. Pro paganis rusticis,
episcopis comminatur.--48. Judaeos conversos a pensionibus levigat.--49. Baptizandis vestimenta largitur.
--50. Pueris Arianorum subveniri praedicat.--51. Singulis diaconiis vel xenodochiis rectores constituit.--52. Jerosolymis
xenodochium constituens, et ibi et in monte Sina monachis annualia stipendia assignavit.--53. Singulis
patrimoniis singulos rectores constituit.--54. Uni personae duo ministeria nullomodo committenda definit.--55.
Eleemosynas localiter ac personaliter ordinat.--56. Quod omni petenti se voluntarie tribuit.--57. Quod etiam non
petenti necessaria ministravit.--58. Liberalitatis ejus innocentia comprobatur.--59. Pro faciendis eleemosynis frumenta
comparat quinquaginta libris auri.--60. Quale de eo somnium Eremita cognoverit.
1.
45 Age jam nunc, quoniam athletae Christi Gregorii,
viriliter in gymnasio sanctae ipsius Ecclesiae desudantis,
praelato libello, torosa membra descripta
sunt, qualiter in palaestra quoque conflixerit, aspirante
Domino, proferatur. Si quidem mox ut summum
pontificium felicissimae Romanae urbis, Christo
mortalibus consulente, sortitus est, superstitiosum
Universalis vocabulum, quod Joannes Constantinopolitanus
episcopus insolenter sibi tunc temporis usurpabat,
more antecessorum suorum pontificum, sub
districtissimae interminationis sententia refutavit, et
primus omnium se in principio epistolarum suarum
servum servorum Dei scribi satis humiliter definivit,
cunctisque suis successoribus documentum suae humilitatis
tam in hoc quam in mediocribus pontificalibus

indumentis, quod videlicet hactenus in sancta
Romana Ecclesia conservatur, haereditarium reliquit.
2.
Denique in specula sanctae universalis Ecclesiae,
vir totius humilitatis, auctoritatis, ac orthodoxiae,
unde videri et audiri clarius evangelicus praeco
valeret, consistens, oris sui divinissimo gladio et rectam
fidem munivit et cunctas haereses uno symbolo
dissipavit. Quod videlicet sacrae confessionis symbolum
ita se habet: Credo in unum Deum omnipotentem,
Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, tres

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.