PL 75, col. 90

Vita S. Gregorii Magni (Joannes diaconus (Hymonides)), J. P. Migne

erroris plena, reprobatur, et Theodorus personam
Mediatoris Dei et hominum in duobus subsistentiis
separans, ad impietatis perfidiam cecidisse convincitur.
Scripta 47 quoque Theodoriti, per quae beati
Cyrilli fides reprehenditur, ausu dementiae prolata
refutantur. Cunctas vero quas praefata veneranda
concilia personas respuunt respuo; quas venerantur
amplector. Quia dum universali sunt consensu constituta,
se et non illa destruit, quisquis praesumit aut
solvere quos religant, aut ligare quos solvunt.
Quisquis ergo aliud sapit, anathema sit. » [(Lib. I,
cap. 25.)]
5.
Hoc modo, postquam Gregorius fundamentum
suae fidei secundum priscum praedecessorum suorum
pontificum morem, luculenter apostolicis thronis exposuit,

animadvertens se ideo a Domino super gentes
et regna summum pontificem constitutum, ut, juxta
illud propheticum [(Jerem. I)] , vitiorum radices evelleret,
destrueret atque disperderet, sicque demum
aedificaret, plantaretque virtutes, omnes consuetudines
quas contra priscam traditionem apostolicam noviter
pullulasse cognoverat, videlicet de ministris
cantoribus, de laicis pontifici familiariter adhaerentibus,
de titulandis praejudicialiter quibuslibet rebus,
de contegendo dalmaticis apostolico feretro, de pastillatico,
et de non admittendis passim laicis ad ecclesiastici
juris officium, pro pallio vel consecratione
pontificum, primo quidem a Romanae Ecclesiae, postmodum
vero collectis circumquaque positarum provinciarum
episcopis, a totius sanctae universalis Ecclesiae

corpore segregavit, eaque sub interpositione
terribilis anathematis, tam generaliter quam perpetualiter
condemnavit.
6.
Deinde in domo Domini, more sapientissimi Salomonis,
propter musicae compunctionem dulcedinis,
Antiphonarium centonem cantorum studiosissimus
nimis utiliter compilavit; scholam quoque cantorum,
quae hactenus eisdem institutionibus in sancta Romana
Ecclesia modulatur, constituit; eique cum
nonnullis praediis duo habitacula, scilicet alterum sub
gradibus basilicae beati Petri apostoli, alterum vero
sub Lateranensis patriarchii domibus fabricavit, ubi
usque hodie lectus ejus, in quo recubans modulabatur,
et flagellum ipsius, quo pueris minabatur, veneratione
congrua cum authentico Antiphonario reservatur,

quae videlicet loca per praecepti seriem sub interpositione
anathematis ob ministerii quotidiam utrobique
gratiam subdivisit.
7.
Hujus modulationis dulcedinem inter alias Europae
gentes Germani seu Galli discere crebroque rediscere
insigniter potuerunt, incorruptam vero tam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.