PL 76, col. 1157

Homiliae in Evangelia (Gregorius I), J. P. Migne

quippe esset si non dat quod non debet, sed si non
daret quod deberet. Unde apte subditur: An oculus
tuus nequam est quia ego bonus sum? Nemo autem se
de opere, nemo de tempore extollat, cum hac expleta
sententia subsequenter Veritas clamet: Sic erunt novissimi
primi, et primi novissimi. Ecce enim etsi jam
scimus quae vel quanta bona egimus, adhuc supernus
judex qua subtilitate haec examinet ignoramus. Et
quidem gaudendum cuique summopere est in regno
Dei esse vel ultimum.
5.
Sed post haec terribile est valde quod sequitur: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi,
quia et ad
fidem plures veniunt, et ad coeleste regnum pauci
perducuntur. Ecce enim ad hodiernam festivitatem
quam multi convenimus, Ecclesiae parietes implemus,

sed tamen quis sciat quam pauci sunt qui in illo electorum
Dei grege numerentur? Ecce enim vox omnium
Christum clamat, sed vita omnium non clamat.
Plerique Deum vocibus sequuntur, moribus fugiunt.
Hinc etenim Paulus dicit: Qui confitentur se nosse
Deum, factis autem negant [(Tit. I, 16)]
. Hinc Jacobus
ait: Fides sine operibus mortua est [(Jac. II, 20, 26)]
.
Hinc per Psalmistam Dominus dicit: Annuntiavi et
locutus sum, multiplicati sunt super numerum [(Psal.
XXXIX, 6)]
. Vocante enim Domino, super numerum
multiplicantur fideles, quia nonnunquam etiam hi ad
fidem veniunt, qui ad electorum numerum non pertingunt.
Hic enim fidelibus per confessionem admisti
sunt, sed propter vitam reprobam illic numerari
in sorte fidelium non merentur. Hoc ovile sanctae

Ecclesiae haedos cum agnis recipit; sed, attestante
Evangelio, cum judex venerit, bonos a malis
separat, sicut pastor segregat oves ab haedis [(Matth.
XXV, 32)] . Neque etenim possunt qui hic carnis suae
voluptatibus serviunt, illic in ovium grege numerari.
Illic eos a sorte humilium judex separat, qui se hic
in superbiae cornibus exaltant. Regnum coelorum percipere
nequeunt 1514 qui hic et in coelesti fide positi
toto desiderio terram quaerunt.
6.
Et multos tales intra Ecclesiam, fratres charissimi,
cernitis, sed eos nec imitari. nec desperare
debetis. Quid enim sit hodie aspicimus, sed
quid cras futurus sit unusquisque nescimus. Plerumque
et qui post nos venire cernitur per agilitatem
nos boni operis antecedit, et vix eum cras sequimur

quem hodie praeire videbamur. Certe cum Stephanus
pro fide moreretur, Saulus lapidantium vestimenta
servabat. Omnium ergo lapidantium manibus ipse
lapidavit, qui ad lapidandum omnes exertos reddidit,
et tamen eumdem ipsum in sancta Ecclesia
laboribus antecessit quem persequendo martyrem fecit.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.