PL 76, col. 1156

Homiliae in Evangelia (Gregorius I), J. P. Migne

venite. Et tales ergo paterfamilias vocat, et plerumque
ante remunerantur, quia prius ad regnum de
corpore exeunt quam hi qui jam a pueritia vocati esse
videbantur. An non ad undecimam horam venit latro,
qui etsi non habuit per aetatem, habuit tamen sero
per poenam, qui Deum in cruce confessus est, et pene
cum voce sententiae spiritum exhalavit vitae? A novissimo
autem reddere denarium paterfamilias coepit,
quia ad paradisi requiem prius latronem quam Petrum
perduxit. Quanti patres ante legem, quanti
sub lege fuerunt, et tamen hi qui in Domini adventu
vocati sunt ad coelorum regnum sine aliqua tarditate
pervenerunt. Eumdem ergo denarium accipiunt qui
laboraverunt ad undecimam quem exspectaverunt
toto desiderio qui laboraverunt ad primam, quia

aequalem vitae aeternae retributionem sortiti sunt cum
his qui a mundi initio vocati fuerant, hi qui in mundi
fine ad Dominum venerunt. Unde et hi qui in labore
praecesserant, murmurantes dicunt: Hi novissimi
una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti qui portavimus
pondus diei et aestus? Pondus enim diei et aestus
portaverunt hi quos a mundi initio, quia diu hic
contigit vivere, necesse fuit etiam longiora carnis
tentamenta tolerare. Unicuique enim pondus diei et
aestus ferre est per longioris vitae tempora carnis suae
calore fatigari.
4.
Sed quaeri potest quomodo murmurasse dicti
sunt, qui saltem sero ad regnum vocantur? Coelorum
etenim regnum nullus murmurans accipit, nullus qui
accipit murmurare potest. Sed 1513 quia antiqui

patres usque ad adventum Domini, quantumlibet juste
vixerint, ducti ad regnum non sunt, nisi ille descenderet
qui paradisi claustra hominibus interpositione
suae mortis aperiret, eorum hoc ipsum murmurasse
est quod et recte pro percipiendo regno
vixerunt, et tamen diu ad percipiendum regnum
dilati sunt. Quos enim post peractam justitiam inferni
loca quamvis tranquilla susceperunt, eis profecto
et laborasse fuit in vinea, et murmurasse. Quasi
ergo post murmurationem denarium accipiunt, qui
post longa inferni tempore ad gaudia regni pervenerunt.
Nos autem qui ad undecimam venimus, post laborem
non murmuramus, et denarium accipimus,
quia post Mediatoris adventum, in hoc mundo venientes,
ad regnum ducimur mox ut de corpore eximus,

et illud sine mora percipimus, quod antiqui patres
cum magna percipere dilatione meruerunt. Unde
et idem paterfamilias dicit: Volo et huic novissimo
dare sicut et tibi. Et quia ipsa regni perceptio ejus
est bonitas voluntatis, recte subjungit: Aut non licet
mihi quod volo facere? Stulta enim quaestio est hominis
contra benignitatem Dei. Non querendum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.