PL 76, col. 1155

Homiliae in Evangelia (Gregorius I), J. P. Migne

populus designatur, qui in electis suis ab ipso
mundi exordio, dum recta fide Deum studuit colere,
quasi non destitit in vineae cultura laborare. Ad undecimam
vero gentiles vocantur, quibus et dicitur: Quid hic statis tota die otiosi?
Qui enim, transacto tam
longo mundi tempore, pro vita sua laborare neglexerant,
quasi tota die otiosi stabant. Sed pensate, fratres,
quid inquisiti respondeant: Dicunt enim: Quia
nemo nos conduxit. Nullus quippe ad eos patriarcha,
nullus propheta venerat. Et quid est dicere: Ad laborem
nos nemo conduxit, nisi, vitae nobis vias nullus
praedicavit? Quid ergo nos, a bono opere cessantes,
in excusatione nostra dicturi sumus, qui pene a
matris utero ad fidem venimus, qui verba vitae ab
ipsis cunabulis audivimus, qui ab uberibus sanctae

Ecclesiae potum supernae praedicationis sumpsimus
cum lacte carnis?
2.
Possumus vero et easdem diversitates horarum,
etiam ad unumquemque hominem per aetatum momenta
distinguere. Mane quippe intellectus nostri
pueritia est. Hora autem tertia adolescentia intelligi
potest, quia quasi jam sol in altum. proficit, dum calor
aetatis crescit. Sexta vero juventus est, quia velut
in centro sol figitur, 1512 dum in ea plenitudo
roboris solidatur. Nona autem senectus intelligitur,
in qua sol velut ab alto axe descendit, quia ea aetas a
calore juventutis deficit. Undecima vero hora ea est
aetas quae decrepita vel veterana dicitur. Unde Graeci
valde seniores, non γέροντας sed πρεσβυτέρονς appellant,
ut plus quam senes esse insinuent quos provectiores

vocant. Quia ergo ad vitam bonam alius in
pueritia, alius in adolescentia, alius in juventute,
alius in senectute, alius in decrepita aetate perducitur,
quasi diversis horis operarii ad vineam vocantur.
Mores ergo vestros, fratres charissimi, aspicite, et si
jam Dei operarii estis videte. Penset unusquisque
quid agat, et consideret si in Domini vinea laboret.
Qui enim in hac vita ea quae sua sunt quaerit adhuc
ad Dominicam vineam non venit. Illi namque Domino
laborant, qui non sua, sed lucra dominica cogitant,
qui zelo charitatis, studio pietatis inserviunt,
animabus lucrandis in vigilant, perducere et alios secum
ad vitam festinant. Nam qui sibi vivit, qui carnis
suae voluptatibus pascitur, recte otiosus redarguitur,
quia fructum divini operis non sectatur.

3.
Qui vero et usque ad aetatem ultimam Deo vivere
neglexerit, quasi usque ad undecimam otiosus
stetit. Unde recte usque ad undecimam torpentibus
dicitur: Quid hic statis tota die otiosi? Ac si aperte
dicatur: Et si Deo vivere in pueritia et juventute noluistis,
saltem in ultima aetate resipiscite, et ad vitae
vias cum jam laboraturi multum non estis, vel sero

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.