PL 76, col. 1213

Homiliae in Evangelia (Gregorius I), J. P. Migne

tenemus. Aliquando nos mundus delectatione
sibi tenuit; nunc tantis plagis plenus est, ut
ipse nos jam mundus mittat ad Deum. Pensate ergo
quia nulla sunt quae temporaliter currunt. Finis
temporalium ostendit quam nihil sit quod transire
potuit. Casus rerum indicat quia res transiens et
tunc prope nihil fuit cum stare videretur. Haec ergo,
fratres charissimi, sollicita consideratione pensate,
in aeternitatis amore cor figite; ut dum terrena culmina
adipisci contemnitis, perveniatis ad gloriam,
quem per fidem tenetis, per Jesum Christum Dominum
nostrum, qui vivit et regnat Deus cum Patre in
unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum.
Amen.
HOMILIA XXIX.
Habita ad populum in basilica beati Petri apostoli,
in Ascensione Domini.
LECTIO S. EVANG. SEC. MARC. XVI, 14-20.
In illo tempore, recumbentibus undecim discipulis,
apparuit illis Jesus, et exprobravit incredulitatem eorum,
et duritiam cordis, quia his qui viderant eum resurrexisse
non crediderunt. Et dixit eis: Euntes in
mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae.
Qui crediderit, et baptizatus fuerit salvus erit;
qui vero non crediderit condemnabitur. Signa autem
eos qui crediderint haec sequentur. In nomine meo daemonia
ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent,
et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Super
aegros manus imponent, et bene habebunt. Et Dominus
quidem Jesus, postquam locutus est eis, assumptus est

in coelum, et sedet a dextris Dei. Illi autem profecti
praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem
confirmante, sequentibus signis. 1568
1.
Quod resurrectionem dominicam discipuli
tarde crediderunt, non tam illorum infirmitas quam
nostra, ut ita dicam, futura firmitas fuit. Ipsa namque
resurrectio illis dubitantibus per multa argumenta
monstrata est: quae dum nos legentes agnoscimus,
quid aliud quam de illorum dubitatione solidamur?
Minus enim mihi Maria Magdalene praestitit, quae citius
credidit quam Thomas qui diu dubitavit. Ille etenim
dubitando vulnerum cicatrices tetigit, et de nostro
pectore dubietatis vulnus amputavit. Ad insinuandam
quoque veritatem dominicae resurrectionis notandum
nobis est quid Lucas referat, dicens: Convescens

praecepit eis a Jerosolymis ne discederent [(Act.
I, 4)]
. Et post pauca: Videntibus illis, elevatus est, et
nubes suscepit eum ab oculis eorum [(Ibid., 9)]
. Notate
verba, signate mysteria. Convescens elevatus est. Comedit,
et ascendit, ut videlicet per effectum comestionis
veritas patesceret carnis. Marcus vero priusquam 1569
coelum Dominus ascendat, eum de cordis atque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.