PL 76, col. 1214

Homiliae in Evangelia (Gregorius I), J. P. Migne

infidelitatis duritia increpasse discipulos memorat.
Qua in re quid considerandum est, nisi quod idcirco
Dominus tunc discipulos increpavit, cum eos corporaliter
reliquit, ut verba quae recedens diceret in
corde audientium arctius impressa remanerent? Increpata
igitur eorum duritia, quid admonendo dicat,
audiamus: Euntes in mundum universum, praedicate
Evangelium omni creaturae.
2.
Nunquid, fratres mei, sanctum Evangelium vel
insensatis rebus, vel brutis animalibus fuerat praedicandum,
ut de eo discipulis dicatur: Praedicate
omni creaturae? Sed omnis creaturae nomine signatur
homo. Sunt namque lapides, sed nec vivunt, nec
sentiunt. Sunt herbae et arbusta; vivunt quidem, sed
non sentiunt. Vivunt dico, non per animam, sed per

viriditatem, quia et Paulus dicit: Insipiens, tu quod
seminas non vivificatur, 1570 nisi prius moriatur [(I Cor. XV, 36)]
.
Vivit ergo quod moritur, ut vivificetur.
Lapides itaque sunt, sed non vivunt. Arbusta
autem sunt, et vivunt, sed non sentiunt. Bruta vero
animalia sunt, vivunt, sentiunt, sed non discernunt.
Angeli etenim sunt, vivunt, sentiunt, et discernunt.
Omnis autem creaturae aliquid habet homo. Habet
namque commune esse cum lapidibus, vivere cum
arboribus, sentire cum animalibus, intelligere cum
angelis. Si ergo commune habet aliquid cum omni
creatura homo, juxta aliquid omnis creatura est homo.
Omni ergo creaturae praedicatur Evangelium, cum soli
homini praedicatur, quia ille videlicet docetur, propter
quem in terra cuncta creata sunt, et a quo omnia

per quamdam similitudinem aliena non sunt. Potest
etiam omnis creaturae nomine, omnis natio gentium
designari. Ante etenim dictum fuerat: In viam gentium
ne abieritis [(Matth. X, 5)]
. Nunc autem dicitur, Praedicate omni creaturae,
ut scilicet prius a Judaea
apostolorum repulsa praedicatio tunc nobis in adjutorium
fieret, cum hanc illa ad damnationis suae testimonium
superba repulisset. Sed cum discipulos ad
praedicandum Veritas mittit, quid aliud in mundo
facit, nisi grana seminis spargit? Et pauca grana
mittit in semine, ut multarum messium fruges recipiat
ex nostra fide. Neque enim in universo mundo
tanta fidelium messis exsurgeret, si de manu Domini
super rationalem terram illa electa grana praedicantium
non venisset. Sequitur:

3.
Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit,
qui vero non crediderit, condemnabitur. Fortasse
unusquisque apud semetipsum dicat: Ego jam credidi,
salvus ero. Verum dicit, si fidem operibus tenet.
Vera etenim fides est, quae in hoc quod verbis
dicit, moribus non contradicit. Hinc est enim quod
de quibusdam falsis fidelibus Paulus dicit: Qui confitentur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.