PL 76, col. 1215
Homiliae in Evangelia (Gregorius I), J. P. Migne
se nosse Deum, factis autem negant [(Tit. I,
16)]
. Hinc Joannes ait: Qui dicit se nosse Deum, et
mandata ejus non custodit, mendax est [(I Joan. II,
4)]
. Quod cum ita sit, fidei nostrae veritatem in vitae
nostrae consideratione debemus agnoscere. Tunc enim
veraciter fideles sumus, si quod verbis promittimus
operibus implemus. In die quippe baptismatis omnibus
nos antiqui hostis operibus atque omnibus pompis
abrenuntiare promisimus. Itaque unusquisque vestrum
ad considerationem suam mentis oculos reducat;
et si servat post baptismum quod ante baptismum
spopondit, certus jam quia fidelis est, gaudeat. Sed
ecce quod promisit minime servavit, si ad exercenda
prava opera, ad concupiscendas mundi pompas,
dilapsus est; videamus si jam scit plangere quod
erravit. Apud misericordem namque judicem nec ille
fallax habebitur, qui ad veritatem revertitur, etiam
postquam mentitur, quia omnipotens Deus dum libenter
nostram poenitentiam suscipit, ipse suo judicio
hoc quod erravimus abscondit [(32, q. 1, c. 10)] .
Sequitur:
4.
Signa autem eos qui credituri sunt haec sequentur.
In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur notis,
serpentes tollent; et si mortiferum quid biberint,
non eis nocebit; super aegros manus 1571 imponent,
et bene habebunt. Nunquidnam, fratres mei,
quia ista signa non facitis, minime creditis? Sed haec
necessaria in exordio Ecclesiae fuerunt. Ut enim
fides cresceret, miraculis fuerat nutrienda, quia
et nos cum arbusta plantamus, tandiu eis aquam infundimus,
quousque ea in terra jam convaluisse
videamus; et si semel radicem fixerint, in rigando
cessamus. Hinc est enim quod Paulus dicit: Linguae
in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus [(I Cor.
XIV, 22)]
. Habemus de his signis atque virtutibus quae
adhuc subtilius considerare debeamus. Sancta quippe
Ecclesia quotidie spiritaliter facit quod tunc per
apostolos corporaliter faciebat. Nam sacerdotes ejus [(De consecrat. dist. 4, c. 67)]
cum per exorcismi gratiam
manum credentibus imponunt, et habitare malignos
spiritus in eorum mente contradicunt, quid
aliud faciunt, nisi daemonia ejiciunt? Et fideles quique
qui jam vitae veteris saecularia verba derelinquunt,
sancta autem mysteria insonant, conditoris
sui laudes et potentiam, quantum praevalent, narrant,
quid aliud faciunt, nisi novis linguis loquuntur?
qui dum bonis suis exhortationibus malitiam de
alienis cordibus auferunt, serpentes tollunt. Et dum
pestiferas suasiones audiunt, sed tamen ad operationem
pravam minime pertrahuntur, mortiferum quidem
est quod bibunt, sed non eis nocebit. Qui quoties