PL 76, col. 205
Moralia II (Gregorius I), J. P. Migne
pauperes quae fortasse accipere non expediret? An
quia in Scriptura sacra dici pauperes humiles solent,
ea sola aestimanda sunt quae accipere pauperes volunt,
quae humiles petunt? Et procul dubio oportet
ut incunctanter detur quidquid cum vera humilitate
requiritur; id est, quod non ex desiderio, sed ex necessitate
postulatur. Nam valde jam superbire est,
extra metas inopiae aliquid desiderare. Unde et superbe
petentibus dicitur: Petitis et non accipitis, ec
quod male petatis
[(Jac. IV, 3)]
. Quia ergo illi sunt veraciter
pauperes, qui inflati per superbiae spiritum
non sunt, quos aperte Veritas exprimit, cum dicit:
Beati pauperes spiritu
[(Matth. V, 3)]
; recte nunc per
sanctum virum dicitur: Si negavi quod volebant pauperibus,
quoniam qui ea volunt quae profecto liquet
quod eis non expediunt, eo ipso quod superbiae
abundant spiritu, jam pauperes non sunt. Sed beatus
Job dum pauperes humiles appellat, quidquid ab eo
accipere pauper voluit, non negavit, quia veraciter
quisque humilis quod non potuit oportere, nec
voluit.
26. Munificentia Job non solum ex munere, sed ex
dandi celeritate pensanda.---Sed cum largitatem
mentis suae indicat, quia ad votum se pauperibus
concurrisse manifestat, necesse est ut quaeramus ne
lumen misericordiae dationis tarditate fuscaverit.
Unde subjungit: Et oculos viduae expectare feci.
Petentem se viduam exspectare noluit, ut non solum
ex munere, sed etiam ex celeritate muneris, bonorum
operum merita augeret. Unde alias scriptum
est: Ne dicas amico tuo, vade et revertere, cras dabo
tibi, cum statim possis dare
[(Prov. III, 28)]
. Sed nonnulli
solent exterius multa largiri, communis autem
vitae gratiam repellentes habere pauperes socios
in domestica conversatione refugiunt. Unde
beatus Job, ut non solum se insinuet exterius multa
praebuisse, sed apud se quosque inopes etiam in domestica
conversatione recepisse, protinus adjungit:
CAPUT XVII [Rec. XII].
VERS. 17.---Si comedi buccellam meam solus,
et non comedit pupillus ex ea.
27. Inopes hospitio recipiendi et ad mensam adhibendi.
---Scilicet pietati se praejudicium facere aestimans,
si solus comederet quod Dominus omnium
communiter creasset. Quae profecto communio
conversationis esse cum talibus intra domesticos
parietes debet, ex quibus aeternae proficiant merita
retributionis. Unde sanctus vir non quemlibet, sed
ad manducandum socium pupillum se habuisse
perhibet. Sed tanta haec pietatis viscera utrum a semetipso