PL 76, col. 258

Moralia II (Gregorius I), J. P. Migne

VERS. 6, 7.---Respondensque Eliu filius Barachel
Buzites, dixit: Junior sum tempore, vos autem antiquiores;
idcirco demisso capite veritus sum indicare
vobis meam sententiam. Sperabam enim quod aetas
prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret
sapientiam.
12. Tacere, saepe est sapere.---Cuncta haec, quae
ab eo per tumorem superbiae proferuntur, cursim
potius perstringenda sunt quam attentius exponenda.
Quae enim soliditate gravitatis carent, expositionis
subtilitate non indigent. Sed solum puto breviter intimandum
quod Eliu quandiu pro aetatis suae respectu
tacuit, sapientior fuit; cum vero in aliis annorum
multitudinem, semetipsum praeferens, despicit, quam

pueriliter desipiat ostendit. Nam contra ejus sententiam
et aetas prolixior loquitur, et per annorum
multitudinem sapientia docetur, quia etsi longaevitas
sensum non praebet, usu tamen vehementer exercet. Sequitur:
CAPUT VI [Rec. IV].
VERS. 8.---Sed, ut video, spiritus est in hominibus,
et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
13. Quatuor species tumoris in arrogantibus: prima,
bonum a semetipso habere se credere; secunda, sibi
pro suis meritis datum. Gratia non datur pro meritis.
Tertia bonum aliquod falso sibi tribuere; quarta sibi
soli, despectis caeteris, illud vindicare.---Haec recte
diceret si eamdem intelligentiam sibi prae caeteris
non arrogaret. Neque enim prava condemnatio est

ex eo bono quod communiter datur private gloriari,
scire bonum unde acceperit, et nescire quomodo
bono uti debeat quod accepit. [Vet. VII.] Quatuor
quippe sunt species quibus omnis tumor arrogantium
demonstratur, cum bonum aut a semetipsis habere
se aestimant, aut si sibi datum desuper credunt,
pro suis se hoc accepisse meritis putant; aut certe
cum jactant se habere quod non habent; aut, despectis
caeteris, singulariter videri appetunt habere
quod habent. A semetipso enim bonum se habere jactabat,
cui per Apostolum dicitur: Quid autem habes
quod non accepisti, 737 quid gloriaris quasi non acceperis
[(I Cor. IV, 7)]
? Rursum ne dari nobis bonum
gratiae pro nostris praecedentibus meritis crederemus,
idem Apostolus admonet, dicens: Gratia estis salvati

per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum
est, non ex operibus, ut ne quis glorietur
[(Ephes. II,
8)]
. Qui etiam de semetipso ait: Qui prius fui blasphemus,
et persecutor, et contumeliosus; sed misericordiam
consecutus sum
[(I Tim. I, 13)]
. Quibus verbis
aperte declarat quod gratia non pro meritis tribuatur,
dum ex seipso docuit et quid de malitia meruit,
et quid de benevolentia accepit. Rursum nonnulli
jactant se habere quod non habent, sicut divina voce

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.