PL 76, col. 259
Moralia II (Gregorius I), J. P. Migne
per prophetam de Moab dicitur: Superbiam ejus,
et arrogantiam ejus ego novi, et quod non sit juxta
eam virtus ejus
[(Jerem. XLVIII, 29)]
. Et sicut angelo
Ecclesiae Laodiceae dicitur: Quia dicis quod dives
sum, et locupletatus, et nullius egeo; et nescis quia tu
es miser, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus
[(Apoc. III, 17)]
. Rursum nonnulli, despectis caeteris,
videri appetunt singulariter bonum habere quod habent.
Unde et Pharisaeus idcirco de templo absque
justificatione descendit
[(Luc. XVIII, 14)]
, quia bonorum
operum merita sibi quasi singulariter tribuens,
oranti publicano se praetulit. Sancti quoque apostoli
ab hoc elationis vitio revocantur, qui de praedicatione
redeuntes, cum elati dicerent: Domine, in nomine
tuo etiam daemonia nobis subjecta sunt
[(Luc. X, 17)]
,
ne de hac miraculorum singularitate gauderent, illico
eis respondit Dominus, dicens: Videbam Satanam
velut fulgur de coelo cadentem
[(Ibid., 18)]
. Ipse quippe
singulariter elatus dixerat: Super astra coeli exaltabo
solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus
Aquilonis, similis ero Altissimo
[(Isai. XIV, 13)]
. Et mire
Dominus, ut in discipulorum cordibus elationem premeret,
mox judicium ruinae retulit, quod ipse magister
elationis accepit, ut in auctore superbiae discerent
quid de elationis vitio formidarent. In hac
itaque arrogantiae quarta specie crebro humanus animus
labitur, ut id quod habet habere se singulariter
glorietur. In qua tamen similitudini diabolicae vicinius
appropinquat, quia quisquis bonum se habere
singulariter gaudet, quisquis videri sublimior caeteris
quaerit, illum videlicet imitatur, qui despecto bono
societatis angelorum, sedem suam ad Aquilonem ponens,
et Altissimi similitudinem superbe appetens,
per iniquum desiderium quasi ad quoddam culmen
conatus est singularitatis erumpere. Eliu ergo quamvis
dari a Domino sapientiam confitetur, in hac tamen
elationis specie labitur, ut sapientiorem se caeteris
gaudeat, et quasi de singulari bono sese inaniter
extollat. Quod verbis sequentibus indicat, dicens:
CAPUT VII.
VERS. 9-12.---Non sunt longaevi sapientes, nec
senes intelligunt judicium. Ideo dicam: Audite me,
ostendam vobis ego meam sapientiam. Exspectavi
enim sermones vestros, audivi prudentiam vestram,
donec disceptaretis sermonibus; et donec putabam vos
aliquid dicere, considerabam.
14. Quidam superbe tacent; et senes audiunt, non
ut discant, sed ut judicent.---Quantum ad intentionem
litterae spectat, loquens Eliu indicat quam superbe
tacuerit. Cum enim dicit: Exspectavi enim sermones
vestros, et putabam vos aliquid dicere, aperte
declarat se ad verba senum judicantis potius studio
quam discentis voto tacuisse. Quamvis haec melius
vitam 738 arrogantium designant, qui aliquando
intra sanctam Ecclesiam positi, cum ejusdem sanctae