PL 77, col. 153
Dialogi (Gregorius I), J. P. Migne
didici; dies, ut opinor, ante quam sermo,
cessabit.
PETR. Vellem quaerenti mihi de eis aliqua narrares.
Neque pro hac re interrumpere expositionis
studium grave videatur, quia non dispar aedificatio
oritur ex memoria virtutum. In expositione quippe
qualiter invenienda atque tenenda sit virtus, agnoscitur;
in narratione vero signorum cognoscimus
inventa ac retenta qualiter declaretur. Et sunt nonnulli,
quos ad amorem patriae coelestis plus exempla,
quam praedicamenta 153 succendunt. Fit vero
plerumque audientis animo duplex adjutorium in
exemplis Patrum, quia si ad amorem venturae vitae
ex praecedentium comparatione accenditur, etiam si
se esse aliquid existimat, dum meliora de aliis cognoverit,
humiliatur [(Eadem leg., hom. 38 et 39 in
Evang.)] .
GREGOR. Ea quae mihi sunt virorum venerabilium
narratione comperta, incunctanter narro sacrae auctoritatis
exemplo, cum mihi luce clarius constet
quia Marcus et Lucas Evangelium quod scripserunt,
non visu, sed auditu didicerunt. Sed ut dubitationis
occasionem legentibus subtraham, per singula quae
describo, quibus haec auctoribus mihi comperta sint
manifesto. Hoc vero scire te cupio, quia in quibusdam
sensum solummodo, in quibusdam vero et verba
cum sensu teneo; quia si de personis omnibus ipsa
specialiter verba tenere voluissem, haec rusticano
usu prolata stylus scribentis non apte susciperet.
Seniorum valde venerabilium didici relatione quod
narro.
150 Μίᾳ τῶν ἡμερῶν σφοδραῖς τισιν ἀνάγκαις κοσμικαῖς
βαρηθεὶς, ἐξ ὧν ἐν ταῖς αὐταῖς πραγματείαις ἐκλύεσθαι
ἐκ παντὸς ἀναγκαζόμεθα, ὅπερ τοῦτο ἐν ἡμῖν τὸ
σύνολον εἶναι οὐκ ὀφείλει, ᾐτησάμην ἐμαυτῷ ἡσυχάζον·
τά τινα τόπον φίλον τῆς λύπης, ἐν ᾧ τόπῳ ἅπαντα τὰ τῇ
ἐμῇ ἀπαρέσκοντα φροντίδι, αὐτά μοι φανερῶς ἐπεδεικνύοντο,
καὶ πάντα ἃ τὸν πόνον ἐκθλίβειν εἰώθασιν, ἐνώπιον
τῶν ἐμῶν ὀφθαλμῶν εὐκόλως παρίσταντο. Ἐκεῖ τοίνυν καθεζομένου
μου, πάνυ τεθλιμμένου καὶ ἡσυχάζοντος, ὁ
ἀγαπητός μου υἱὸς Πέτρος ὁ διάκονος παρέστη μοι, ὅς
τις καὶ ἐκ πρώτου καιροῦ τῆς ἡλικίας αὐτοῦ, καὶ ἐν τῷ
τῆς νεότητος ἄνθει, γνησίως ἐν τῷ τῆς φιλίας δεσμῷ
συνηρμόσθη μοι, οὐ μὴν ἀλλὰ καὶ ἐν τῇ τῶν ἱερῶν λόγων
διατυπώσει κοινωνός μοι γεγονὼς, ὅς τις θεασάμενός με
Venantii quondam patricii in Samnii partibus
villa fuit, in qua colonus ejus filium Honoratum nomine
habuit [( Martyrolog., 16 Jan. )] , qui ab annis
puerilibus ad amorem coelestis patriae per abstinentiam
exarsit. Cumque magna conversatione polleret,
seque jam ab otioso quoque sermone restringeret,
multumque, ut praefatus sum, per abstinentiam carnem
domaret, die quadam parentes ejus vicinis suis
convivium fecerunt, in quo ad vescendum carnes
paratae sunt: quas dum ille ad esum contingere pro
abstinentiae amore recusaret, coeperunt eum parentes
ejus irridere, ac dicere: Comede; nunquid piscem
in his montibus tibi allaturi sumus? Illa vero in loco
pisces audiri consueverant, non videri. Sed cum his
sermonibus Honoratus irrideretur, repente in convivio
aqua ad ministerium defuit; et cum situla lignea,
sicut illic moris est, mancipium ad fontem perrexit.