PL 77, col. 189
Dialogi (Gregorius I), J. P. Migne
PETR. Volo, atque hoc omnimodo exposco.
ΚΕΦΑΛ. Η'. Περὶ Ἀναστασίου ἡγουμένου μονῆς τῆς Ὑπόκρημνον ὀνομαζομένης.
rarique racemi remanerent. Quam cum Dei praedictus
vir reverentissimus Bonifacius episcopus
fuisset ingressus, magnas omnipotenti Deo gratias
retulit, quia in ipsa sua adhuc inopia sese angustiari
cognovit. Sed cum jam tempus exigeret ut ipsi quoque
racemi qui remanserant, maturescere potuissent
custodem vineae ex more posuit, eamque solerti vigilantia
servari praecepit. Quadam vero die mandavit
Constantio presbytero nepoti suo, ut cuncta vini vascula
in episcopio, omniaque dolia, ita ut ante consueverat,
pice superfusa praepararet. Quod cum nepos
illius presbyter audisset, valde admiratus est quod
quasi insana praeciperet, ut vini vascula praeparari
faceret, qui vinum minime haberet; nec tamen praesumpsit
inquirere cur talia juberet, sed jussis obtemperans,
omnia ex more praeparavit. Tunc vir Dei
vineam ingressus racemos collegit, ad calcatorium
detulit, omnesque exinde egredi praecepit, solusque
ibi cum uno parvulo puerulo remansit, quem in eodem
calcatorio deposuit, et calcare ipsos paucissimos
racemos fecit. Cumque ex iisdem racemis parum aliquid
vini deflueret, coepit hoc vir Dei suis manibus
in parvo vase suscipere, et per cuncta dolia omniaque
vasa quae parata fuerant, pro benedictione dividere,
ut ex eodem vino omnia 185 vascula vix
infusa viderentur. Cum vero ex liquore vini parum
aliquid in vasis omnibus misisset, vocato protinus
presbytero, jussit pauperes adesse. Tunc coepit vinum
in calcatorio crescere ita ut omnia quae allata
fuerant pauperum vascula impleret. Quibus cum se
idonee satisfecisse conspiceret, ex calcatorio jussit
puerum descendere, apothecam clausit, atque
impresso sigillo proprio munitam reliquit, moxque
ad Ecclesiam rediit. Die vero tertia praedictum
Constantium presbyterum vocavit, et oratione facta
apothecam aperuit, et vasa in quibus tenuissimum