PL 77, col. 197
Dialogi (Gregorius I), J. P. Migne
die ingressus hortum, magna hunc erucae multitudine
invenit esse coopertum: qui omne olus deperire
conspiciens, ad easdem erucas conversus, dixit:
Adjuro vos in nomine Domini Dei nostri Jesu Christi,
recedite hinc, atque haec olera comedere nolite. Quae
statim ad viri Dei verbum ita omnes egressae sunt,
ut ne una quidem intra spatium horti remaneret.
Sed quid mirum quod haec de episcopatus ejus tempore
narramus, quando jam apud omnipotentem
Deum ordine simul et moribus creverat, dum illa
magis miranda sint quae eum hic senex clericus
adhuc puerulum fecisse testatur? Nam ait quod eo
tempore quo cum matre sua puer habitabat, egressus
hospitium, nonnunquam sine linea, crebro etiam
sine tunica revertebatur, 192 quia mox ut nudum
quempiam reperisset, vestiebat hunc, se expolians,
ut se ante Dei oculos illius mercede vestiret. Quem
mater sua frequenter increpare consueverat, dicens
quod justum non esset ut ipse inops pauperibus
vestimenta largiretur. Quae die quadam horreum ingressa,
pene omne triticum quod sibi in stipendio
totius anni paraverat, invenit a filio suo pauperibus
expensum. Cumque semetipsam alapis pugnisque
tunderet, quod quasi anni subsidia perdidisset, supervenit
Bonifacius puer Dei, eamque verbis quibus
valuit consolari coepit. Quae cum nihil consolationis
admitteret, hanc rogavit ut ab horreo exire debuisset,
in quo ex omni eorum tritico parum quid inventum
est remansisse. Puer autem Dei sese illic protinus
in orationem dedit, qui post paululum egressus,
ad horreum matrem reduxit, quod ita tritico plenum
inventum est, sicut plenum ante non fuerat, cum
mater illius totius anni sumptus se congregasse gaudebat.
Quo viso miraculo cumpuncta mater, ipsa
jam coepit agere ut daret, qui sic celeriter posset
quae petiisset accipere. Haec itaque in hospitii sui
vestibulo gallinas nutrire consueverat: sed eas ex
vicino rure vulpes veniens auferebat. Quadam vero
die dum in eodem vestibulo puer Bonifacius staret,
vulpes ex more venit, et gallinam abstulit. Ipse autem
concitus Ecclesiam intravit, et se in orationem
prosternens, apertis vocibus dixit: Placet tibi, Domine,
ut de nutrimentis matris meae manducare non
possim? Ecce enim gallinas quas nutrit vulpes comedit.
Qui ab oratione surgens, Ecclesiam est egressus.
Mox autem vulpes rediit, gallinam quam ore tenebat
dimisit, atque ipsa moriens ante ejus oculos
in terram cecidit.