PL 77, col. 200

Dialogi (Gregorius I), J. P. Migne

PETR. Valde mirum quod exaudire preces in
se sperantium etiam in rebus vilibus dignatur Deus.
GREGOR. Hoc, Petre, ex magna Conditoris nostri
dispensatione agitur, ut per minima quae percipimus,
sperare majora debeamus; exauditus namque est in
rebus vilibus puer sanctus et simplex, ut in parvis
disceret quantum de Deo praesumere in magnis petitionibus
deberet.
PETR. Placet quod dicis.
ΚΕΦΑΛ. Θ'. Περὶ Βονιφατίου ἐπισκόπου πόλεως Φέρνης.

antistes Ecclesiae [( Martyrol., 14 Octob. )] , qui in effugandis
spiritibus immensae virtutis gratia pollebat,
ita ut nonnunquam ab obsessis corporibus legiones
daemonum pelleret, et continuae orationis
studio intentus, objectas contra se eorum multitudines
superaret. Hujus viri familiarissimus 193 fuit Julianus
nostrae Ecclesiae defensor, qui ante non longum
tempus in hac urbe defunctus est. Cujus ego quoque
hoc didici relatione quod narro, quia saepe gestis illius
ausu familiaritatis intererat, ejusque post memoriam
ad instructionem nostram quasi favi dulcedinem
in ore retinebat.
Matrona quaedam nobilis in vicinis partibus Tusciae

nurum habebat, quae intra breve tempus quo filium
ejus acceperat, cum eadem socru sua ad dedicationem
oratorii beati Sebastiani martyris fuerat invitata.
Nocte vero eadem qua subsequente die ad dedicationem
praedicti oratorii fuerat processura, voluptate
carnis devicta, a viro suo sese abstinere non potuit;
cumque mane facto conscientiam deterreret perpetrata
carnis delectatio, processionem vero imperaret
verecundia, plus erubescens vultum hominum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.