PL 77, col. 252
Dialogi (Gregorius I), J. P. Migne
ducebat vitam. Non longe autem erat monasterium,
quod rectoris sui morte erat destitutum, ex quo sibi
monachi eumdem Eutychium praeesse voluerunt.
Qui eorum precibus acquiescens, multis annis monasterium
rexit, discipulorumque animas in studio sanctae
conversationis exercuit. Ac ne oratorium in quo
prius habitaverat solum remanere potuisset, illic 309
venerabilem virum Florentium reliquit. In quo
dum solus habitaret, die quadam sese in orationem
prostravit, atque ab omnipotenti Domino petiit ut ei
illic ad habitandum aliquod solatium donare dignaretur.
Qui mox ut implevit orationem, oratorium
egressus, ante fores ursum reperit stantem. Qui dum
ad terram caput deprimeret, nihilque feritatis in
suis motibus demonstraret, aperte dabat intelligi
quod ad viri Dei obsequium venisset, quod vir quoque
Domini protinus agnovit. Et quia in eadem cella quatuor
vel quinque pecudes remanserant, quas omnino
deerat qui pasceret et custodiret, eidem urso praecepit,
dicens: Vade, atque oves has ad pastum ejice,
ad horam vero sextam revertere. Coepit itaque hoc
indesinenter agere. Injungebatur urso cura pastoralis,
et quas manducare consueverat, pascebat oves bestia
jejuna. Cum vir Domini jejunare voluisset, ad nonam
horam praecipiebat urso cum ovibus reverti; cum
vero noluisset, ad sextam. Atque ita in omnibus mandato
viri Dei obtemperabat ursus, ut neque ad sextam
jussus, rediret ad nonam, neque ad nonam jussus,
rediret ad sextam. Cumque diu hoc ageretur, coepit
in loco eodem tantae virtutis fama longe lateque crebrescere.
Sed quia antiquus hostis unde bonos cernit
enitescere ad gloriam, inde perversos per invidiam
rapit ad poenam, quatuor viri ex discipulis venerabilis
Eutychii vehementer invidentes quod eorum magister
signa non faceret, et is qui solus ab eo relictus fuerat,
tanto hoc miraculo clarus appareret, eumdem ursum
insidiantes occiderunt. Cumque hora qua jussus fuerat
non rediret, vir Dei Florentius suspectus est redditus,
quem usque ad horam vesperi exspectans, affligi
coepit, quod is quem ex simplicitate multa fratrem
vocare consueverat ursus minime reverteretur. Die
vero altera perrexit ad agrum, ursum pariter ovesque
quaesiturus; quem occisum reperit. Sed sollicite inquirens,
citius a quibus fuerat occisus invenit. Tunc
sese in lamentis dedit, Fratrum malitiam magis quam
ursi mortem deplorans. Quem venerandus vir Eutychius
ad se deductum consolari studuit; sed idem
vir Domini, coram eo doloris magni stimulis accensus,
imprecatus est, dicens: Spero in omnipotenti Deo,
quia in hac vita ante oculos omnium ex sua malitia
vindictam recipiant qui nihil se laedentem ursum
meum occiderunt. Cujus vocem protinus ultio divina