PL 77, col. 292
Dialogi (Gregorius I), J. P. Migne
autem paschalis festivitatis die [(Causa 1, q. 1,
c. 72, Superveniente)] , intempestae noctis silentio ad eum
perfidus pater Arianum episcopum misit, ut ex ejus
manu sacrilegae consecrationis communionem perciperet,
atque per hoc ad patris gratiam redire mereretur.
Sed vir Deo deditus Ariano episcopo venienti
exprobravit ut debuit, ejusque a se perfidiam dignis
increpationibus repulit; quia etsi exterius jacebat ligatus,
apud se tamen in magno mentis culmine stabat
securus. Ad se itaque reverso episcopo, Arianus
pater infremuit, statimque suos apparitores misit,
qui constantissimum confessorem Dei illic ubi jacebat
occiderent; quod et factum est. Nam mox ut ingressi
sunt, securem cerebro ejus infigentes, vitam corporis
abstulerunt; hocque in eo valuerunt perimere,
quod ipse quoque qui peremptus est, in se constituerat
despexisse. Sed pro ostendenda vera ejus gloria,
superna quoque non defuere miracula. Nam coepit
in nocturno silentio psalmodiae cantus ad corpus
ejusdem regis et martyris audiri; atque ideo veraciter
regis, quia et martyris. Quidam etiam ferunt quod
illic nocturno tempore accensae lampades apparebant;
unde et factum est quatenus corpus illius, ut videlicet
martyris, jure a cunctis fidelibus venerari debuisset.
Pater vero perfidus et parricida commotus 348 poenitentia,
hoc fecisse se doluit, nec tamen usque ad
obtinendam salutem. Nam quia vera esset catholica
fides agnovit, sed gentis suae timore perterritus, ad
hanc pervenire non meruit. Qui oborta aegritudine ad
extrema perductus, Leandro episcopo, quem prius
vehementer afflixerat, Recharedum regem filium,
quem in sua haeresi relinquebat, commendare curavit,
ut in ipso quoque talia faceret, qualia et in fratre
illius suis cohortationibus fecisset. Qua commendatione
expleta defunctus est. Post cujus mortem Recharedus
rex non patrem perfidum, sed fratrem martyrem
sequens, ab Arianae haereseos pravitate conversus
est, totamque Visigothorum gentem ita ad
veram perduxit fidem, ut nullum in suo regno militare
permitteret, qui regno Dei hostis existere per
haereticam perfidiam non timeret. Nec mirum quod
verae fidei praedicator factus est, qui frater est martyris,
cujus hunc quoque merita adjuvant, ut ad omnipotentis
Dei gremium tam multos reducat. Qua in
re considerandum nobis est, quia totum hoc agi nequaquam
posset, si Herminigildus rex pro veritate
mortuus non fuisset. Nam sicut scriptum est: Nisi
granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum
solum manet; si autem mortuum fuerit, multum
fructum affert [(Joan. XII, 24)]
. Hoc fieri videmus in
membris, quod factum scimus in capite. In Visigothorum