PL 77, col. 413

Dialogi (Gregorius I), J. P. Migne

loco eodem fuisse testatur, quae carnis quidem continentiam
habuit, sed linguae procacitatem atque
stultiloquium non declinavit. Haec igitur defuncta,
atque in ecclesia sepulta est. Eadem autem nocte
custos ejusdem ecclesiae per revelationem vidit quia
deducta ante sacrum altare per medium secabatur,
et pars una illius igne cremabatur, et pars altera
intacta remanebat. Cumque hoc surgens mane fratribus
narrasset, et locum vellet ostendere in quo
fuerat igne consumpta, ipsa flammae combustio ita
ante altare in marmoribus apparuit, ac si illic eadem
femina igne corporeo fuisset concremata. Qua
ex re aperte datur intelligi quia hi quibus peccata
dimissa non fuerint, ad evitandum judicium
sacris locis post mortem non valeant adjuvari.
ΚΕΦΑΛ. ΝΓ'. Περὶ τῆς μοναστρίας τῆς ταφείσης ἐν τῇ ἐκκλησίᾳ τοῦ ἁγίου Λαυρεντίου, ἧς ηὑρέθη τὸ ἥμισυ τοῦ σώματος καυθέν.

Joannes quoque vir magnificus, in hac urbe locum
praefectorum servans, cujus gravitatis atque
veritatis sit novimus: qui mihi testatus est Valerianum
patricium in civitate quae Brixa dicitur fuisse
defunctum. Cui ejusdem civitatis episcopus, accepto
pretio, locum in ecclesia praebuit, in quo sepeliri
debuisset. Qui videlicet Valerianus usque ad aetatem
decrepitam levis ac lubricus exstitit, modumque suis
pravitatibus ponere contempsit. Eadem vero nocte
qua sepultus est, beatus Faustinus martyr, in cujus
Ecclesia corpus illius fuerat humatum, custodi suo
apparuit, dicens. Vade, et dic episcopo ut projiciat

hinc has fetentes carnes quas hic posuit; quod si
non fecerit, die trigesimo ipse morietur. Quam visionem
custos episcopo timuit confiteri, et rursus
admonitus declinavit. Die autem trigesimo ejusdem
civitatis episcopus, 461 cum vespertina hora sanus
atque incolumis ad lectum redisset, subita et inopinata
morte defunctus est.
ΚΕΦΑΛ. ΝΔ'. Περὶ τῆς ταφῆς Βαλεριανοῦ πατρικίου.

Adest quoque in praesenti venerabilis frater Venantius
Lunensis episcopus, et magnificus Liberius
vir nobilissimus atque veracissimus, qui se scire,

suosque homines interfuisse testantur ei rei quam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.