PL 77, col. 950
Epistolae (Gregorius I), J. P. Migne
In English: Register of the Epistles of St. Gregory the Great 9.10 · Register of the Epistles of St. Gregory the Great 9.9
ferre non possumus, quid decrevimus, Castorio notario
suggerente cognoscetis. [(Cf. Joan. Diac. l. III,
c. 44)] .
EPISTOLA X. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Capritanae insulae ordinet episcopum, nisi Joannes, ab ipso admonitus, ad Ecclesiae unitatem et ad propriam plebem revertatur. Maximi causam discutiat ac finiat, adhibito, si opus sit, Constantio Mediolanensi.
Gregorius Mariniano episcopo Ravennae.
Latores ad nos praesentium, viri clarissimi Vicedominus,
atque Defensor venerunt, asserentes 935
quia in castello quod Novas dicitur episcopus quidam,
Joannes nomine, de Pannoniis veniens fuerit
constitutus, cui castello eorum insula, quae Capritana
dicitur, erat quasi per dioecesim conjuncta.
Adjungunt autem quod ab eodem violenter abstracto
episcopo et expulso, alius illic fuerit ordinatus.
De quo tamen hoc placuisse referunt, ut non in
praedicto castro, sed in sua insula habitare debuisset.
Qui dum illic cum eis degeret, in errore se schismatis
detinere noluit, atque cum omni plebe sua excellentissimo
filio nostro Callinico exarcho petitionem
dedit, ut catholicae Ecclesiae cum omnibus qui cum
ipso erant, sicut praediximus, uniri debuisset. Qui,
ut aiunt, a schismaticis persuasus post semetipsum
rediit, et nunc omnis ille populus qui in praedicta
insula consistit sacerdotis protectione privatus est,
quia dum sanctae Ecclesiae uniri desiderat, illum jam
recipere non potest qui ad schismaticorum errorem
reversus est, et petunt sibi ordinari alium debere.
Sed nos quia cuncta necesse est districte ac subtiliter
perscrutari, hoc ordinandum esse praevidimus, ut
fraternitas tua ad eumdem episcopum mittat, eumque
reverti ad Ecclesiae catholicae unitatem et ad
propriam plebem admoneat. Qui si admonitus redire
contempserit, grex Dei decipi non debet in errore
pastoris. Et idcirco sanctitas tua illic episcopum ordinet,
eamdemque insulam in sua dioecesi habeat,
quousque ad fidem catholicam Histrici episcopi revertantur;
ut et unicuique Ecclesiae suae dioeceseos
jura serventur, et destituto a pastore populo non
desit protectio et cura regiminis. In his tamen omnibus
fraternitatem tuam decet sollicite vigilare, ut
plebs eadem quae ad Ecclesiam venit studiosius admoneatur,
quatenus constanter in sua reversione fixa
sit, ne vagis cogitationibus in erroris iterum foveam
relabatur. Excellentissimum vero exarchum petere
studeat, ut haec ipsa suis suggestionibus piissimis