PL 78, col. 1119
Ordo Romanus XIII (Gregorius X), J. P. Migne
23.
Feria sexta Parasceve, dicitur officium nocte
et die ut continetur in Ordinario. Prima vero hora
hujus diei in consistorio ante lectum papae conveniunt
omnes capellani induti suis cappis et camisiis
rotundis, et non forratis vel pretiosis, sed simplicibus
et cum silentio, qui tristi facie sedent in terra.
Demum venit dominus papa assistentibus sibi duobus
capellanis, indutus sua cappa simplici de scarleto
non forrato, et sedet non in sede, neque in faldistorio,
sed in scabello, et per choros dicunt totum
psalterium continuatim; hoc tamen salvo, quod
praelati, si dominus papa surgeret ad absolutionem
peregrinorum, vel ad alia, tacent, et eo redeunte resumit
unus quod dimissum est. Quo finito, cum aliis,
ut habetur in Ordinario, dicit ipse papa litaniam, si
sibi placuerit, et Orationes. Consuevit enim hac die,
et in primo die Quadragesimae ipse dicere litaniam;
Orationes vero et Benedictiones semper ipse dicet,
nisi fuerit impeditus. Demum fit Processio hora debita
in nigris vestibus, et alia omnia, ut habentur in
Ordinario. Hoc tamen salvo, quod papa redit cum
cappa, non cum pluviali et cum capello, si est
eques, vel cum mitra simplici.
24.
Die Sabbati omnia fiunt ut continetur in Ordinario.
25.
Dominica sanctum Pascha, surgit papa ad
Matutinum, et omnes capellani induti superpelliciis
conveniunt in capella, 239 quae bene ornata dicitur
esse, cum pluribus cereis et magnis faculis; et
demum venit papa indutus pluviali albo, quod portare
debet quotidie usque ad diem Sabbati in Missa,
et aliis Horis, conducentibus eum duobus capellanis
venit ad capellam, et officium agit, et caetera fiunt
eodem die et per Octavam usque ad diem Sabbati in
Vesperis, in quo resumit pluviale rubeum, ut in Ordine
continetur, et omnia officia fiunt semper usque
ad Ascensionem, sicut in Ordinario habetur. Hoc tamen
attende, quod die Lunae et die Martis non comedit
curia carnes, sed caseum et ova. Die vero
Mercurii vigilia Ascensionis jejunat, et tempestive
comedit, et parum quiescit; et postea vadit papa
cum tota curia ad sanctum Petrum, et ibi cum omni
solemnitate cantat Vesperas, cardinalibus et praelatis
assistentibus vestibus solemnibus indutis. Utuntur
colore albo in isto festo et per Octavam, nisi
veniat festum aliquod quod impediat. Et capellani
similiter erunt omnes induti superpelliciis; nam capellani
in Pascha, duobus diebus sequentibus, in
Ascensione, in Pentecoste, et duobus diebus sequentibus,
et in omnibus festis duplicibus a Pascha usque
ad festum omnium Sanctorum, in primis et secundis
Vesperis, in Matutinis et in Missa, si fiat de festo
in capella, debent uti superpelliciis. Eodem die vigiliae
dominus papa cum capellanis suis in sancto
Petro pernoctat, et dicit in capella sua Matutinum
cum capellanis suis, et mane in sancto Petro cantat
Missam, et ante Missam dicit Tertiam, et induit se