PL 78, col. 1120
Ordo Romanus XIII (Gregorius X), J. P. Migne
more solito. Indutus cum omni ornatu, ipse, cardinales,
et omnes praelati, et alii ascendent pulpitum
paratum; et sermocinatur, et omnia fiunt de excommunicatione,
sicut in Coena Domini. Quibus finitis,
prosequitur Missa; et ea finita, redit Lateranum.
Et attende quod quoties in festis duplicibus
papa vadit ad primas Vesperas, semper facit incensum
super altare, in tertio nempe Psalmo; et si est
in sancto Petro, incensat altare majus, et aliud quod
est infra in confessione, et tertium quod est extra
in exitu confessionis, in quo praenudatae fuerint reliquiae
beatorum apostolorum Petri et Pauli. In secundis
Vesperis, si est Romae vel alibi, consueverunt
cantores de schola loco Hymni prosam cantare, Rex omnipotens,
cum melodiis.
240 26. A die Ascensionis usque ad Octavam, et
etiam ad vigiliam Pentecostes fit officium ut in die
Ascensionis, et fiunt festa inter Octavam, et dicitur
officium beatae Virginis. In vigilia Pentecostes ad Vesperas
conveniunt papa, cardinales, et alii praelati,
quia solemnes sunt et duplices; et fit prout in aliis
duplicibus, et utuntur colore rubeo hoc sero et per
totam octavam; et si est Romae, vadit ad sanctum
Petrum. Et attende quod cum est in sancto Petro, in
Vesperis ipse papa tantum incipit Antiphonam, praenuntiante
sibi priore scholae, et ultimam ad Matutinum;
alias vero Antiphonas vicissim canonici sancti
Petri et cantores scholae praenuntiant qui cantant;
alii vero praelati non cantant, ibi incipiendo aliquis
Antiph. In nocte et per hebdomadam dicuntur Matutino
tres lectiones, sicut in hebdomada Paschae. Et
est illa ratio propter neophytos baptizatos, ne ex longo
officio fastiditi retro respiciant. Hac die et per totam
hebdomadam dicitur Tertia; id est vero propter Hymnum Veni creator Spiritus
qui dicitur in Tertia; et in
Missa quotidie cantatur Alleluia, Vem sancte spiritus,
et Prosa Sancti Spiritus adsit nobis gratia; caetera
officia dicuntur sicut continetur in Ordinario. Quarta
feria hujus hebdomadae dicuntur duae lectiones; unde
dicto Kyrie, eleison, dicit sacerdos Oremus, sine Flectamus
genua; et postea dicitur Oratio. Qua finita,
legitur lectio; qua lecta, dicitur Alleluia, cum suo
versiculo; quibus dictis, dicit sacerdos Gloria in excelsis
Deo, et procedit in Missa ordine consueto.
27.
Die Sabbati dicuntur quinque lectiones, et cantatur
Alleluia,
cum versiculo ut dicitur in Ordinario,
cum Orationibus; quibus dictis, dicitur Gloria in
excelsis Deo, et procedit Missa ordine debito. His tribus
diebus, quanquam sint quatuor tempora, utuntur
tamen rubeis vestibus, et tunica, et dalmatica propter
solemnitatem Pentecostes, et duobus diebus sequentibus,
ut in Pascha et duobus diebus sequentibus, et
in Nativitate et in duobus diebus sequentibus. Si cantat
dominus papa, debent omnes subdiaconi indui tunicellis
in Missa; et isti subdiaconi debent esse parati
duodecim in Coena Domini, ut laventur pedes eorum,
ut continetur in Ordinario; et debent portare septem