PL 78, col. 1129
Ordo Romanus XIV (Jacobus Caietanus), J. P. Migne
elegit, ubertatem supernae Benedictionis infunde, ut sentiat
se tuo munere ad hunc apicem pervenisse. Per, etc.
Secundam episcopus Portuensis.
Oratio.--Supplicationibus, omnipotens Deus,
effectum consuetae pietatis impende, 256 et gratia
Spiritus sancti hunc famulum tuum N. perfunde; ut
qui in capite Ecclesiarum nostrae servitutis mysterio
constituitur, tuae virtutis soliditate roboretur. Per.
Tertiam episcopus vel archipresbyter Ostiensis.
Oratio.--Deus, qui apostolum tuum Petrum inter
caeteros coapostolos primatum tenere voluisti, eique
universae Christianitatis molem superimposuisti, respice
propitius, quaesumus, hunc famulum tuum N. quem de
humili cathedra violenter sublimatum in thronum ejusdem
apostolorum principis sublimamus; ut sicut profectibus
tantae dignitatis augetur, ita virtutum meritis
cumuletur; quatenus ecclesiasticae universitatis onus te
adjuvante digne ferat, et a te, qui es beatitudo tuorum,
meritam vicem recipiat. Qui vivis.
Et vero quod primicerius cum schola, postquam
primo papa pervenit ante altare, cantabit Introitum
et Kyrie, eleison, cantu Romano; et stans in faldistorio
in plano posito recipit dominus papa domines cardinales
omnes, tam diaconos, quam presbyteros et
episcopos et praelatos, ad pedem et osculum.
XV. De pallio dando papae per priorem diaconorum cardinalium.
Quibus receptis, venit ad altare, ubi est desuper
pallium paratum, per priorem diaconorum capellanorum,
sive per priorem basilicae Sanctae sanctorum;
et duo priores diaconi cardinales tenent pallium
ipsum, et tunc prior illorum duorum solus dat pallium
pontifici sub his verbis: Accipe pallium, plenitudinem
scilicet pontificalis officii, ad honorem omnipotentis
Dei, gloriosae Mariae virginis ejus genitricis,
beatorum Petri et Pauli, ac sanctae Romanae Ecclesiae.
Et aptato pallio ipso super eum cum tribus spinulis
aureis, ut est moris, ascendit summus pontifex ad
altare, et facit incensum; et demum redit ad eminentem
sedem, et recipit omnes cardinales ad osculum
pedis et oris, et dicit Dominus vobiscum, vel Pax vobis,
sive Gloria in excelsis Deo, ut dies requiret;
et dicit Orationem Dominicae alte, et aliam dicit
pro se secreto; qua Oratione completa, et secuta
responsione Amen, papa residet in sede, et prior
diaconorum cardinalium portans ferulam in manibus 257
cum diaconis et subdiaconis scriniariis, et judicibus,
omnibus indutis solemniter, descendit ante
altare, et facit duas acies sive filas, unam ex una
parte, et unam ex reliqua, aequaliter dividendo, ita
quod in qualibet acie sint de quolibet ordine; et
ponit primo diaconos juxta altare, secundo subdiaconos,
tertio judices, quarto scriniarios in ordine.
XVI. De Laude incipienda per priorem diaconorum cardinalium rubrica.
Tunc ipse prior diaconorum incipit laudem sic
alta voce, quasi legendo, Exaudi, Christe, et judices
et scriniarii respondent similiter in cantu, quasi
legendo: Domino nostro N. a Deo decreto summo pontifici