PL 78, col. 1143

Ordo Romanus XIV (Jacobus Caietanus), J. P. Migne

pontificalem; et sic ornatus cum omnibus
venit ad portam sive gradus ecclesiae, et ibi sedet in
sede sibi praeparata; et prior diaconorum cardinalium
extrahit ei mitram, et ponit coronam, quae vocatur
regnum, in capite, toto populo clamante Kyrie,
eleison.
Quo facto, quilibet cardinalis et praelatus equitat
equum coopertum panno albo; subdiaconi vero, capellani,
scriniarii et alii equitant ornate vestiti, non
tamen habebunt equos coopertos, papa vero equitat
equum magnum faleratum, et coopertum tantum ex
parte posteriori de scarleto; et postquam equitavit,
fit ibi in eodem loco jactus pecuniae sex missilium per
senescalcum, vel alium ter, et post papa projicit. Sic
autem omnibus equum ascendentibus, prior diaconorum

cum ferula ordinat Processionem hoc modo.
Primo procedit equus domini papae faleratus; secundo,
vadit subdiaconus cum cruce; tertio, duodecim
branderarii cum duodecim vexillis rubeis, et duo alii
cum duobus aliis cherubinis et lanceis; quarto, duo
praefecti navales induti pluvialibus; quinto, scriniarii;
sexto, advocati; septimo, judices; octavo, cantores;
nono, diaconi et subdiaconi qui legerunt Epistolam et
Evangelium in Graeco; decimo, abbates forenses;
undecimo, episcopi; duodecimo, archiepiscopi; decimo
tertio, abbates Urbis; decimo quarto, patriarchae
et episcopi cardinales; decimo quinto, presbyteri cardinales;
decimo sexto, diaconi cardinales; decimo
septimo, dominus papa, et subdiaconus cum tobalea,
et serviens qui portat umbraculum. Processione taliter

ordinata, dominus papa cum ea per viam papae
incedens revertitur ad Lateranum; sed cum pervenerit
ad turrim Stephani quae est in Parione, et hodie
dicitur Turris de Campo, unus de familia papae facit
ibi alium jactum, stando in aliquo loco eminenti; et
ibi dominus papa stat, et ibi veniunt Judaei cum lege,
facientes ei laudem; et offerunt legem sibi ut adoret.
Similiter dum pervenit ad palatium Cintae Musca in
Punga, unus de familia papae de dicto palatio facit
unum jactum. Simliter facit alium jactum, cum pervenerit
ad sanctum Marcum. Similiter 276 cum
pervenerit ad sanctum Adrianum, facit alium jactum
de palatio sanctae Martinae.
Pervento autem ad plateam Lateranensem, ducitur
apostolicus ad porticum, quae vadit ad ecclesiam sancti

Joannis Lateranensis; et ibi ante porticum stant
prior Lateranensis et canonici cum eorum comitiva
induti solemniter, et cum cruce processionali papam,
cum descendit, recipiunt, et faciunt eum ibi sedere
in quadam sede marmorea, quae vocatur stercoraria;
ad quam venientes omnes cardinales honorifice elevant
eum, ut vere dicere possit: Suscitat de pulvere
egenum, et de stercore erigit pauperem, ut sedeat cum
principibus, et solium gloriae teneat. Ipse autem dominus
papa stando juxta ipsam sedem, accipit tres pugillatas
denariorum de gremio camerarii, et projicit
inter populum, dicens: Argentum et aurum non est
mihi; quod autem habeo, hoc tibi do. Et deinde priore
et canonicis post euntibus, cantando ducitur per ipsam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.