PL 78, col. 1159
Ordo Romanus XIV (Jacobus Caietanus), J. P. Migne
ei mitram, accipiens eam una manu per anterius
cornu, et cum alia manu complanet capillos pontificis,
si opus est, quod semper facere debet is qui mitram
removet; et sic amota mitra, diaconus tradat ei
qui ipsam servat, qui semper eam recipere debet de
manu diaconi vel capellani amoventis ipsam, et tradere
eam illi, cum fuerit imponenda.
Quod si pontifex juxta altare induatur, non oportet
hujusmodi processionem fieri; sed ipso pontifice
accedente ad altare, deducentibus ipsum capellano
et diacono, ceroferarii sint parati juxta altare, et
accipiant de altare candelabra cum cereis accensis.
Thuriferarius quoque sit paratus in sinistra parte
cum thuribulo, in quo sit ignis, et cum navicula.
Pontifex autem inclinatus paululum ante altare confessionem
faciat, 296 assistentibus ei capellano a
parte dextra, et diacono a sinistra. Subdiaconus vero,
si debet immittere, manipulum pontifici immittat. Et
dum pontifex facit confessionem, stet cum libro Evangeliorum
juxta gradum altaris in sinistra parte, et
ceroferarii stent circa altare, unus in dextera, alius
in sinistra parte. Alii ministri possunt stare post
pontificem. Facta confessione et data absolutione per
pontificem, priusquam dicat Deus tu conversus, etc.,
Capellanus accipiat de manu thuriferarii naviculam
cum thure, quam ille sibi porrigere debet inter pontificem
et altare, et pontifex ponat thus in thuribulo,
capellano naviculam et thuriferario thuribulum offerentibus
ei, sicut superius dictum est. Quo facto,
pontifex dicendo Deus tu conversus, etc., ascendens
ad altare, et inclinatus ante ipsum, dicit Orationem Aufer a nobis,
etc., qua dicta, osculatur altare, et
postea osculetur librum Evangeliorum, quem apertum
in eo loco, in quo est Evangelium legendum in Missa,
offerre debet ei subdiaconus; et osculatum per pontificem
dimittat clausum super altare, nisi ex causa
alibi reponendus videatur. Osculato libro, signet se
pontifex signo crucis, et tunc chorus incipere potest
Introitum. Cumque pontifex signaverit se praedicto
modo, vertat se ad dextram partem altaris; et diaconus
accipiens thuribulum de manu thuriferarii tradat
pontifici; et ipse pontifex incensat altare, incipiens
ab ejus medio contra faciem suam; et prius
incensat partem dextram, et postea sinistram; deinde
a sinistro latere redeat ad dextram, incensando anteriorem
partem ipsius altaris. Quo incensato, reddat
thuribulum diacono, qui osculari debet manum pontificis,
et quando tradit ei thuribulum, et quando
recipit ab ipso. Diaconus vero, accepto thuribulo de
manu pontificis, incenset ipsum pontificem, deinde
altare per circuitum; postea tradat thuribulum thuriferario,
et ipse accedat ad sedem pontificis.
Pontifex autem postquam incensaverit, ut dictum
est, deducentibus eum capellano et subdiacono, vadat
ad sedem suam, videlicet ad faldistorium praeparatum
in dextra parte altaris, seu post ipsum altare,
secundum qualitatem et consuetudinem loci; ubi
vero consuetum est quod pontifex sedeat in altiori
sede lapidea et lignea, servetur consuetudo. Cumque