PL 78, col. 1339
Ordo Romanus XV (Petrus Amelius), J. P. Migne
pluvialibus, presbyteri cardinales planetis,
diaconi cardinales dalmaticis.
In Missa utimur albis paramentis, in qua servit
papae, si celebret, prior episcoporum cardinalium
in officio capellani. Quod si non celebret, servit sibi
prior presbyterorum cardinalium.
C. De festivitatibus quae veniunt infra Octavas Corporis Christi.
De festivitatibus quae infra octavas Corporis Christi
veniunt, nihil fit, exceptis festivitatibus beati Joannis
Baptistae; Joannis et Pauli, apostolorum Petri
et Pauli. Si festum sancti Joannis Baptistae in die
festi Corporis Christi venerit, nihil fit de eo, sed
in crastinum celebratur; et Octavae beati Joannis
Baptistae cadentes in Octavis Corporis Christi in
crastina celebrentur, et tertia die fit commemoratio
sancti Pauli.
Item nota quod anno Domini 1382, anno quinto
sanctissimi in Christo patris domini Urbani sexti,
festum beati Barnabae apostoli venit die Mercurii
infra Octavas Corporis Christi; et nihil de eo fecimus,
nec commemorationem, nec aliquid; nec fuit
consistorium, sed fecimus de Octavis, et ita per
totam; et in die Veneris fecimus de sancto Barnaba
post Octavam. Ita factum fuit anno 1389. Quod si
festum beati Joannis in die Octavae Corporis Christi
veniat, fiat de sancto Joanne cum commemoratione
de Octavis, et die Veneris celebrentur Octavae.
In die corporis Christi in primis Vesperis non fuit
praedictus papa, quia passus calculos, nec cardinales,
sed patriarcha Gradensis confessor sanctitatis suae
in magna capella fecit per cantores cantare Vesperas.
Quibus dictis, incontinenti etiam solemniter cantaverunt
Matutinas, anno Domini 1392.
Item domini cardinales in die Corporis Christi
voluerunt audire magnam Missam cum sermone in
magna capella, papa absente, contra mores 514
Romanae ecclesiae. Cardinales enim nec in conciliis,
nec in Missis debent congregari sine licentia papae.
Dictam Missam celebravit Cosmatus cardinalis Bononiensis.
Caveatis ne trahatis in consuetudinem,
quia contra statum et honorem Romani pontificis est.
CI. De rubricis quae veniunt in mense Januarii, et primo de Circumcisione Domini.
In Circumcisione Domini non fit aliqua commemoratio,
nec de Octavis, nec de sancta Martina.
Tenet haec rubrica per extravagantem domini Clementis
papae sexti, qui ordinavit quod non fiat
de sanctis aliqua commemoratio nec in duplicibus;
sed quodlibet festum habeat diem suum, prout alii
sancti habent.
Item notandum quod a Nativitate Domini usque ad
Dominicam Quadragesimae sunt ad minus sex Dominicae
in officio.
Item ab Octava Epiphaniae usque ad Dominicam