PL 78, col. 30

Liber sacramentorum (Gregorius I), J. P. Migne

Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum
et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere,
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus,
Per Christum Dominum nostrum. Cujus divinae
Nativitatis potentiam ingenita virtutis tuae genuit magnitudo.
Quem semper Filium, et ante tempora
aeterna genitum, quia tibi pleno atque perfecto
aeterni Patris nomen non defuit, praedicamus, et honore,
majestate atque virtute aequalem tibi cum Spiritu
sancto confitemur, et (99) in trino vocabulo
unicam credimus Majestatem. Et ideo cum angelis,
et archangelis, cum thronis, et dominationibus, cumque
omni militia coelestis exercitus, hymnum gloriae
tuae canimus sine fine dicentes:
Te igitur, clementissime Pater, etc.
(100) Benedictio. --Omnipotens Deus, qui incarnatione
Unigeniti sui mundi tenebras effugavit, et
gloriosa nativitate hanc sacratissimam noctem irradiavit,
effuget a vobis tenebras vitiorum, et irradiet
corda vestra luce virtutum. Amen. Quique ejus sacratissimae
Nativitatis gaudium magnum pastoribus ab
angelo voluit nuntiari, ipse super vos benedictionis
suae gratissimum imbrem infundat, atque ipso pastore
vos ad aeternorum gaudiorum pascua aeterna perducat.
Amen. Et qui per ejus incarnationem terrena
coelestibus sociavit, internae pacis et bonae voluntatis
vos nectare repleat, et coelestis militiae consortes
efficiat. Amen. Quod ipse, etc.
Ad Complendum. --Da nobis, quaesumus, Domine
Deus noster, ut qui Nativitatem Domini nostri Jesu

Christi nos frequentare gaudemus, dignis conversationibus
ad ejus mereamur pertinere consortium.
Qui tecum vivit, etc.
Ad Matutinum. --Respice nos, misericors Deus,
et mentibus clementer humanis, nascente Christo,
summae veritatis lumen ostende. Qui tecum vivit et
regnat.
7 MISSA (101) IN MANE PRIMA NAT. DOM., SIVE SANCTAE ANASTASIAE.
Da (102), quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui
nova incarnati Verbi tui luce perfundimur, hoc in
nostro resplendeat opere, quod per fidem fulget in
mente. Per eumdem.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.