PL 78, col. 31

Liber sacramentorum (Gregorius I), J. P. Migne

Alia. --Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui
beatae Anastasiae martyris tuae solemnia colimus, ejus
apud te patrocinia sentiamus. Per Dominum nostrum
Jesum Christum.
Super oblata. --Munera nostra, quaesumus, Domine,
Nativitatis hodiernae mysteriis apta proveniant,
ut (103) sicut homo genitus idem refulsit Deus, sic
nobis haec terrena substantia conferat quod divinum
est. Per eumdem.
Alia. --Accipe, quaesumus, Domine, munera dignanter
oblata, et, beatae Anastasiae suffragantibus
meritis, ad nostrae salutis auxilium provenire concede.
Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium
tuum. Qui tecum vivit.
(104) Praefatio. --Vere dignum et justum est,

aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias
agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne
Deus: quia nostri Salvatoris hodie lux vera processit,
quae clara nobis omnia et intellectu manifestavit,
et visu. Et ideo cum angelis et archangelis, cum
thronis et dominationibus, cumque omni militia coelestis
exercitus, hymnum gloriae tuae canimus, sine
fine dicentes.
Ad Complendum. --(105) Ejus nos, Domine, (106)
sacramenti semper (107) natalis instauret, cujus (108)
Nativitas singularis humanam repulit vetustatem. Qui
tecum vivit.
Alia. --Satiasti, Domine, familiam tuam muneribus
sacris; ejus, quaesumus, semper interventione
nos refove cujus solemnia celebramus. Per Dominum

nostrum Jesum Christum, etc.
VIII KAL. JANUARII.--IN DIE NATALIS DOMINI.
(109) Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut
nos Unigeniti Filii tui nova per carnem Nativitas
liberet, quos sub peccati jugo vetusta servitus tenet.
Qui tecum vivit.
Super oblata. --Oblata, Domine, munera nova
Unigeniti tui Nativitate sanctifica, nosque a peccatorum
nostrorum 8 maculis emunda. Per eumdem,
etc.
Praefatio. --Vere dignum et justum est, aequum et
salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere,
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: quia
per incarnati Verbi mysterium nova mentis nostrae
oculis lux tuae claritatis infulsit. Ut, dum visibiliter

Deum cognoscimus, per hunc (110) invisibilium
amore rapiamur. Et ideo cum angelis.
Te igitur, clementissime Pater, etc., ut supra.
Benedictio. --Benedicat vobis omnipotens Deus,
vestramque ad superna excitet intentionem, qui hanc
sacratissimam diem Nativitate Filii sui fecit esse soleinnem.
Amen. Et qui eum qui Panis est angelorum
in praesepi Ecclesiae cibum fecit esse fidelium animalium,
ipse vos et in praesenti saeculo degustare faciat
aeternorum dulcedinem gaudiorum, et in futuro perducat

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.