PL 78, col. 937

Ordo Romanus I (Auctor incertus), J. P. Migne

3 1. Primo omnium observandum est septem esse
regiones ecclesiastici Ordinis urbis Romae; et unaquaeque
regio singulos habet diaconos regionarios,
et uniuscujusque regionis acolythi per manum subdiaconi
regionarii diacono regionis suae officii causa
subduntur. Quorum diaconorum si quando quispiam
moritur, donec loco ejus alius subrogetur, illius regionis
acolythi archidiacono obediunt, quia omnes
acolythi, cujuscunque religionis sint, causa ecclesiastici
officii ad ministerium ejus pertinent. Quod
etiam de subsequentibus Ordinibus intelligendum
est, servata unicuique post eum proprii gradus archidiaconi
[praerogativa] in sui ordinis ministerio
subditis, ut si quis, verbi gratia, vim passus fuerit,
sive ab ecclesiastico, seu a quacunque militari persona,

si a sui ordinis primo ejus causa ad effectum
minime pervenerit, habeat archidiaconus, id est vicarius
pontificis, causam, qualiter subditorum sibi
querelas absque notitia possit explicare pontificis;
caetera vero per minores ordines finiantur. Nam
primo scire oportet, ut post numerum ecclesiasticarum
regionum sciat, qui voluerit, numerum
dierum per hebdomadam, quo ordine circulariter
obsequantur. Nam prima feria regio tertia, id est
Paschae; secunda feria regio quarta; tertia feria regio
quinta; quarta feria regio sexta; quinta feria regio
septima; sexta feria regio prima; Sabbato regio
secunda. Ordines proprios tam in processione quam
in ecclesia, vel ubicunque eos propria dies 4 ratione
sui gradus prisca statutio ire vel ministrare

compulerit, a ministerio pontificis non poterit sine
ulla sui deesse excommunicationis vel animadversionis
sententia disciplinae. Quorum ministeria primitus
secundum rationem simplicem dupliciter
diebus singulis dividuntur, id est in Processione
apostolici ad stationem, et in egressu sacrarii usque
ad Missarum consummationem.
2.
Diebus itaque solemnibus, sicuti est Pascha,
primo omnes acolythi regionis tertiae, et defensores
omnium regionum convenientes diluculo in patriarchio
Lateranensi, praecedunt pontificem pedestres ad
stationem. Stratores autem laici a dextris, et a sinistris

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.