PL 78, col. 948

Ordo Romanus I (Auctor incertus), J. P. Migne

Finita autem Antiphona surgit pontifex cum archidiacono,
et veniens ante altare dat Orationem ad
Complendum, directus ad Orientem. Nam in isto
loco, cum Dominus vobiscum dixerit, non se dirigit
ad populum. Finita vero Oratione, cui praeceperit
archidiaconus de diaconibus, 16 aspicit ad pontificem
ut ei annuat, et dicit ad populum Ite Missa est. Respondent Deo gratias.
Tunc septem cereostata praecedunt
pontificem, et subdiaconus regionarius cum
thuribulo ad secretarium. Descendente autem illo in
presbyterium, episcopi primum dicant Jube, domne,
benedicere. Resp. Benedicat nos Dominus. Resp. Amen.
Post episcopos presbyteri; deinde monachi; deinde
schola; deinde milites draconarii, id est qui signa
portant; post eos bajuli, post eos cereostatarii; post

quos acolythi, qui rugam observant; post eos extra
presbyterium cruces portantes; deinde mansionarii
juniores; et intrat in secretarium.
II. Si autem summum pontificem, ubi statio fuerit, contigerit non adesse, haec sunt, quae ab alio episcopo dissimiliter fiunt.
22.
In primis, quod non illi, sed diaconi praecedunt
cum cereostato vel thuribulo.
Secundum namque quod non sedet in sede post
altare.
Tertio non dicit Orationem post altare, sed in dextro
latere altaris.
Quartum non ipse episcopus, sed diaconus in eo
loco, ubi consuetudo est, cinnat [ Forte, signat].
Quinto loco, post finitum Canonem, ubi dicitur Per quem haec omnia Domine,
non levatur calix ab
archidiacono.
Sexto loco, quando dici debet Pax Domini sit semper
vobiscum, deportatur a subdiacono oblationario
particula fermenti, quod ab apostolico consecratum
est, et datur archidiacono; ille vero porrigit episcopo.
At ille consignando tribus vicibus, et dicendo Pax Domini sit semper vobiscum,
mittit in calicem.
Nam et hoc similiter facit, quod apostolicus non
confringit; ipse vero super pallam, quae corporalis
dicitur, in altare confringit. Deinde communicant
omnes praeter episcopum tantum, quod non sua manu
communicat. Si in ipsius manum 17 mittit partem,
et ipse se communicat cum propria manu. Similiter

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.